The First Sentence Commentary of Early Scholasticism
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 13, No. 2 · April–June 1939
p. 115
duo dicant tantum idem, et unus dicat mendacium et alius non, ita quod unus intendat fallere et non alius.—Instantia: Nichil est divina essentia, quod non sit missio, nec econverso, et supposita missione supponitur divina essentia et econverso. Sed divina essentia est in Patre. Ergo et missio.
One may also compare the following treatises on faith:
Cod. Neap. VII C 14 fol. 98 shows:
“Esse non apparent.” Hoc hic sic exponitur: “argumentum non apparentium,” hoc est argumentum est, quod illa, que creduntur, non sunt apparentia. Per hoc enim, quod fidem habeo de re aliqua, argumentum est, quod illa res non est apparents. Aliter hoc exponitur in proximo capitulo infra sic: Fides est argumentum non apparentium, id est per hoc, quod credimus aliquid, per hoc habemus fidem et argumentum, quod illud est, scilicet sicut credimus. Omnem enim fidem precedit aliquis intellectus. Quomodo enim possem credere aliquid, nisi, etsi non plene, intelligerem ita debere esse, ut credo. Intellectus ergo suasorius semper ipsam fidem inducit. “Ait, quod nemo.” Ad Romanos: Fundamentum non est a[liu]d ponere, nisi quod positum est. Hic dicitur fides argumentum non apparentium, quia ipsa fides arguit nos ad credendum, sicut probatio sillogistica.
In Langton’s Pauline commentary there appears to Hebr. 11:
Quod autem sequitur “argumentum non apparentium,” tripliciter exponitur: Primo sic, ut sit locus ab auctoritate sic: fides est argumentum vel coniunctio rerum non apparentium, ut, si quis dubitet de hiis, que non apparent intellectui, possunt probari per fidem antiquorum sanctorum. Ita crediderunt sancti de resurrectione: ergo ita. Sed quia locus ab auctoritate non habuit locum in primo iusto, qui scilicet primus credidit, ideo aliter exponitur: “fides est argumentum non apparentium,” id est si de aliquo habetur fides, ipsum non apparent, inquantum de eo habetur fides. Sic exponebat Senonensis, scilicet magister P[etrus] de Corb[olio]. Tertio sic exponitur: “fides est argumentum non apparentium,” id est probat non apparentia. Sicut enim sillogismus inducit aliquem et quodammodo cogit ad concedendam conclusionem, quam prius negabat, sicut si aliquis articulus videbatur alicui incredibilis ante
Salzburg, St. Peter, Cod. a X 19, p. 92.