The First Sentence Commentary of Early Scholasticism
by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 13, No. 2 · April–June 1939
p. 131
teaching of the Magister. Particularly when the Lombard uses texts from Hilary the author takes to reputliating remarks.
Several times the author even cautions not to share the opinion of the Magister, but to adhere to the doctrine presented in the gloss.
We have, perhaps now that our task is concluded, achieved our purpose, namely to grant an insight into the two middle glosses of Cod. VII C 14 of the Biblioteca Nazionale of Naples.
Cod. Neap. VII C 14, fol. 74: Dicimus, quod, si hac locutione "ego sum qui sum" loquitur essentia, et de se bona est probatio magistri. . . . Fol. 77v: Magister ut vir catholicus bene distinguit et solvit, sed laboriose.—Fol. 80v: "Potest ergo" etc. Cum magno timore accedit magister ad solutionem et tamen optime solvit. Unde utinam tam bene solveret, ubicumque secure solvit.—Fol. 83: "Sed ne tante auctoritates," scilicet Gregorius et Origenes, qui magnus est; ubicumque bene dicit et accedit magister ad solutionem contrarietatis, que inter Gregorium et Origenem esse videtur. Origenes enim dicit, quod Filius semper nascitur, quod Gregorius et Augustinus aperte negare videntur. Sed magister optime solvet bene exponendo verba Gregorii et Augustini.—Fol. 85: Magister tamen inducet auctoritatem, que videtur velle, quod [Spiritus Sanctus] magis procedat a Patre quam a Filio, sed postea bene solvet.
Cod. Neap. VII C 14, fol. 74va: "Significamus," sed a remotis, "quod non est una sola sustulit." Huic verbo Hylarii adhesit magister nimis subtiliter et ideo ait nomina numeralia dicta de Trinitate tantum privative poni. Quod nos negamus.—Fol. 78v: "et id contrarium videtur" etc. Hic revera possumus dicere, quod causa facilioris difficilioris sit assumptio. Induxerat enim magister multas auctoritates, que videntur velle, quod essentia generet et quod generetur. Et nunc ad idem auctoritates Hylarii adducit, que magnam in se continent obscuritatem et tamen eodem modo solvuntur sicut et predicte auctoritates. Unde ad hoc, quod intendit magister, sufficerent due vel tres auctoritates tales, quia, ut dicit ethnicus, omnium, que propter idem, eadem est solutio.—Fol. 83: "Hilarius quoque." Istud capitulum inducit magister ad probandum sententiam Origenis, scilicet quod hoc verbum nascitur in presenti tempore dicitur de Filio Dei. Sed utinam huic probationi et confirmationi supersedisset, quia difficilis est littera huius capituli.
Cod. Neap. VII C 14, fol. 80: "Cui versutie" etc. Utinam magister bene enuclearet hanc versutiam, id est hoc sophisma. Sed quidquid ipse dicat, adhere precedenti doctrine et tutus eris hic.—Fol. 80: "Super omnia" etc. Pro nichilo dicit hoc magister, quia numquam ponam hanc dictionem subiectum [fol. 80v] in argumentatione, sed hoc verbum sic: quicquid potest Pater, potest Filius. Pater potest generare: ergo et Filius. Et ideo recurrendum est ad precedentem doctrinam.