Gundissalinus' De Anima and the Problem of Substantial Form
by D. A. Callus in The New Scholasticism, Vol. 13, No. 4 · October–December 1939
p. 346
Likewise, the three vital powers, vegetative, sensitive and rational, exist in man. Taken separately, each one is a substance distinct from the other, but this is not the case when they are existing jointly in man. As the sensitive includes the vegetative and has something else besides, i. e. sensitivity, so the human soul ("cum sit simplex una substantia") is one single substance, implying in itself, not only the rational but also the vegetative and sensitive, not however as distinct substances ("non tamen tres substantiae sunt in homine") but simply as powers. Moisture and heat, taken separately, are different, but conjoined in vapour they make one single thing. The higher
tantum. Anima vero vegetabilis, secundum quod est specialiter faciens vegetationem, in solis vegetabilibus est et non in sensibilibus; sed secundum quod est in animali non facit nisi corpus animale, quia est animativa, ex qua virtus pendet animationis, quae est differentia ipsius ad id cum quo convenit in hoc quod est virtus nutriendi et augmentandi; quia, praeter hoc quod est nutritiva et augmentativa, etiam animalis est et habet in sua natura ut sensificet et moveat, cum habuerit instrumenta. Ipsa est consequens illam complexionem et compositionem sic, ut cum relicta fuerit ad habentia coniunctionem erit cogens. Non enim de natura elementorum et contrariorum corporum est coniungi per se, quorum natura est ire in partes diversas, quae non coniungit nisi anima propria. Exempli gratia: in palma est anima palmifica et in uva est anima uvifica et omnino anima quae est forma ipsius materiae. Anima vero cum sit palmifica super hoc quod est anima nutriendi et augmentandi, habet etiam esse anima palmifica, unde palma non eget anima vegetabili et alia anima ad hoc ut flat palma. Si enim hoc esset, profecto non haberet actiones nisi vegetabiles. Sed eius anima vegetabilis habet etiam in sua vegetabilitate quod est palmifica; similiter anima vegetabilis quae est in animali, post creationem animalis, habet actiones quas agit sola secundum quod est tantum vegetabilis. Hae igitur animae nutritivae vegetandi tamquam in genera conveniunt, sed specificis differentiis differunt." Ibid., 98-99. Cf. Avicenna, De Anima, II, i, f. 6va, almost ad litteram, and V, vii, f. 27.
"Quamvis autem omnis anima sit substantia, et hae similiter sint in unoquoque homine, quoniam in homine est anima vegetabilis, sensibilis et rationalis, non tamen tres substantiae sunt in homine. Humana enim anima, cum sit simplex una substantia, habet vires vegetabilis animae, et vires animae sensibilis, et vires animae rationalis. Similiter et anima sensibilis habet vires animae vegetabilis. Et quamvis hae vires sint diversae inter se ita ut una earum non praedicetur de altera, quippe cum unaquaeque earum sit species per se, tamen nihil prohibet eas perse similiter haberi ab anima rationali; quemadmodum quia invenimus humorem in aere, non