Gundissalinus' De Anima and the Problem of Substantial Form

by D. A. Callus in The New Scholasticism, Vol. 13, No. 4 · October–December 1939

p. 349

GUNDISSALINUS

tunc simul calefacit et illuminatur, et lux cadens in illud erit principium calefaciendi illud. Sol enim non calefacit nisi radio. Deinde si maior fuerit eius aptitudo, ut etiam possit accendi, accendetur et fiet flamma;

quae flamma etiam erit causa colefaciendi et illuminandi simul, ita

ut quamvis sola esset, tamen perficietur calefactio et illuminatio. Et praeter hoc calefactio poterat inveniri per se sola, quorum posterius non esset principium a

quo emanaret prius. Cum autem omnia simul concurrunt, tunc id quod fuerat posterius, fit principium etiam prioris et amanat ab eo id quod erat prius. Sic ergo dispositionem virium animarum facile intelligere poteris, si per corpus calefieri intelligas illud tantum vegetari, et postea illuminari illud ab anima sensificari, et per accendi vero animam rationalem sibi infundi.

AVICENNA

positum, aut pervium, aut aliquo alio modo illuminetur ab eo fortiter, tunc simul cum eo calefiet et illuminabitur, et lux cadens in illud ex ipso erit principium cum separato calefaciendi illud.

Sol enim non calefacit nisi radio. Deinde si aptitudo fuerit maior, et si fuerit ibi aliquod quod solet accendi ab agente, quod solet urere sua virtute aut radio, accendetur et fiet flamma, seu corpus simile separato aliquo modo; quae flamma etiam erit cum separato causa calefaciendi et illuminandi simul, ita ut quamvis sola esset, tamen perficeretur calefactio et illuminatio. Et praeter hoc etiam poterit calefactio inveniri per se sola, aut calefactio et illuminatio per se sola, quorum posterius non esset principium a quo emanaret prius.

Cum autem omnia simul concurrunt, tunc id quod fuerat posterius fit principium etiam prioris et emanat ab eo id quod erat prius. Sic debet intelligi dispositio virtutum animalium.

Löwenthal, op. cit., 100-101; Avicenna, De Anima, P. V, c. vii, f. 27vb. I have modified Löwenthal's punctuation, and collated the Avicenna text with MS. Bodl. 463 (S. C. 2456), f. 175 .

Löwenthal reads: similia.