Gundissalinus' De Anima and the Problem of Substantial Form

by D. A. Callus in The New Scholasticism, Vol. 13, No. 4 · October–December 1939

p. 351

GUNDISSALINUS

esse illius complexionis, nec permanet in complexione propria in actu nisi quamdiu fuerit anima in illo. Anima enim sine dubio est causa per quam vegetabile et animal sunt illius complexionis. Ipsa enim anima est principium generationis et vegetationis. Unde impossibile est ut proprium subiectum animae sit id quod est in actu nisi per animam.

Non enim verum est ut proprium subiectum animae prius constituatur ab illo cui postea adveniat anima quasi non habens partem in

eius constitutione vel diffinitione, sicut accidentia quae consequuntur esse rei consecutione necessaria, [non] constituentia illud in actu, immo ipsa anima constituit suum proprium et dat ei esse in actu.

Cum vero anima separatur ab eo, succedit necessario cum eius separatione alia forma quae est sicut opposita formae complexionali.

Haec enim forma et materia haec, quam habebat dum aderat anima, non remanet post animam in sua specie, quoniam destruitur species eius et eius substantia quae erat subiectum animae.

AVICENNA

pria in effectu nisi quamdiu fuerit anima in illa. Anima enim est quae facit eam illius complexionis.

Anima enim sine dubio est causa qua vegetabile et animale sunt illius complexionis quam habent.

Anima etenim est principium generationis et vegetationis, sicut diximus. Ergo proprium subiectum animae impossibile est esse id in

effectu nisi per animam, et anima est causa unde est sic; et impossibile est dici quod subiectum proprium habet esse in natura sua et

quod hoc fiat causa alterius rei quae non est anima, cui postea adveniat anima, sicut pars aliqua

quae non habet postea partem in eius diffinitione, nec in eius constitutione vel eius ordine, sicut dispositio accidentium, quorum esse

consequitur esse subiecti sui consecutione necessaria, et non sunt constituentia subiectum in effectu.

Ergo anima est constituens suum proprium subiectum et dat ei esse in effectu. . . .

Cum autem separatur anima sequitur necessario ut accidat ei cum separatione eius forma inanimalitatis, quae est sicut opposita formae complexionali, quae est congrua

animae; et haec forma et haec materia quam habebat anima non remansit post animam in sua specie aliquo modo, sed destruitur eius species et eius substancia quae erat subiectum animae, et anima sub-