Gundissalinus' De Anima and the Problem of Substantial Form
by D. A. Callus in The New Scholasticism, Vol. 13, No. 4 · October–December 1939
p. 353
GUNDISSALINUS
fortior enim est actio animae rationalis quam animalis, et animalis fortior quam vegetabilis. Anima enim vegetabilis movet partes corporis sine mutatione totius de
loco ad locum totaliter, et animalis vero movet totum corpus de loco ad locum totaliter,
et anima animalis coniun-
gitur formis corporum convenientibus sibi in subtilitate, cominus aut eminus, et abstrahit eas [a] formis corporalibus. Anima igitur vegetabilis coniungitur essentiae corporum, quia convenit cum eis in spissitudine, et hoc praecipue et continue tantum. Unde anima sensibilis agit in vegetabilem, et vegetabilis in naturam, et rationalis agit in sensibilem, sicut intellectiva agit in rationalem.
AVENCEBROL
Quod autem perfectius est, agit in minus perfectum et imprimit in illud. . . . Evenit hoc quod anima vegetabilis est agens in naturam, quia perfectior est ea et fortior. . . . Postquam movere animae animalis est movere totum corpus et commutare de loco ad locum alium totaliter, et movere animae vegetabilis est movere partes corporis sine mutatione totius de loco ad locum: nonne opus est ut actio animae animalis fortior sit quam vegetabilis? . . .
Et etiam, quia anima animalis superat vegetabilem, ideo quod anima animalis coniungitur formis corporum, quae conveniunt ei in subtilitate, cominus vel eminus, et extraxit eas a formis earum corporalibus, anima autem vegetabilis coniungitur essentiae corporum, quia convenit eis in crassitudine, et hoc prope et continue tantum. . . . Ergo debet esse ut anima animalis sit agens in animam vegetabilem, ideo quia perfectior est ea et fortior. . . . Secundum hanc considerationem quam tibi ostendi in his tribus substantiis erit similiter dicendum de anima rationali et de intelligentia.
It might be added that consistency does not seem to be the
Löwenthal, 101; Avencebrol (ed. Baeumker, 185-187), III, 47-48.— This passage is not mentioned in the list drawn by Baeumker, otherwise so accurate, of Gundissalinus' borrowings from Avencebrol, cf. Studien und Charakteristiken, 268-269.