A Study of the Academic Latitude of Peter of Capua

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 14, No. 1 · January–March 1940

p. 62

Cod. British Museum 9 E XII fol. 4v:

Nulla est controversia, quin hec IIII fiant simul tempore et quin ibi concurrant. Sed de nature ordine est discussio. Dicunt enim quidam, quod in ordine nature precedit peccatorum remissio alia et post sequitur infusio gratie. Nos autem dicimus, quod naturaliter precedit gratie infusio et cetera, prout sunt superius enumerata, se secuntur naturaliter. Primum autem illorum, infusionem gratie, non meremur, nec eo meremur. Secundum, id est motum surgentem ex gratia et libero arbitrio, non meremur, sed eo meremur. Tertium, contritionem, meremur et eo meremur. Quartum, id est remissionem peccatorum, meremur, set eo non meremur.

Peter of Capua, Summa (Clm 14508 fol. 34v):

test gratia infundi adulto et discreto, quin, dum infunditur, excitet quandam flammam dilectionis vel motum in libero arbitrio—, contritio, peccatorum remissio. Nec est dissensio, quin ista quatuor sint simul tempore, sed de ordine nature est dissensio. Nam quidam dicunt, quod naturaliter precedit peccatorum remissio, sequitur gratie infusio. Alii, quod precedit natura infusio gratie. Quibus assentientes dicimus, quod, sicut illa enumerata sunt, ita se naturaliter secuntur. Nam ex gratia Dei, quod Deus remittit alicui peccata et non imputat ad dampnationem, nisi per hanc ipsam propositionem "ex" notatur, quod naturaliter prius Deus infundit gratiam quam peccata non imputet. Primum vero auctoritate istorum, id est ipsam gratiam, non meremur, quia nondum precessit in nobis opus meritorum alicuius spiritualis; nec ipsa aliquid meremur, quia non est opus nisi solius Dei, cum nos non mereamur nisi nostris operibus. Sed non meremur, quia nondum precessit aliquod opus nostrum. Sed eo meremur tertium, id est contritionem et vitam eternam, quia ipsum est nostrum opus interius. Tertium meremur et eo meremur quartum, id est peccatorum remissionem. Quartum meremur, sed eo non meremur aliquid, quia non est a nobis, ut peccata nobis non imputentur.