A Study of the Academic Latitude of Peter of Capua

by Artur Landgraf in The New Scholasticism, Vol. 14, No. 1 · January–March 1940

p. 68

secundum deitatem est capud Ecclesie, hoc nomen capud notat auctoritatem vel principium. Cum autem dicitur: Christus secundum humanitatem est capud Ecclesie, hoc nomen capud notat nature conformitatem et, quod est principale membrum Ecclesie. Instantia: Trinitas est principium omnium: ergo generat omnia.

In the Summa of Peter of Capua it says:

Responsio: Christus dicitur caput Ecclesie secundum quod homo et etiam secundum quod Deus. Set aliter et aliter. Secundum quod homo dicitur caput Ecclesie, quia est conformis nature cum membris, et sicut in capite sunt omnes sensus et ab eo diffunduntur ad cetera membra non omnes, set ad singula singuli, ita in Christo est plenitudo gratiarum, de qua in minori quantitate receperunt membra sua, id est sancti; non essentialiter de illa, sed quia acceperunt similem gratiam et in minori quantitate dicuntur de illa accepisse. Secundum quod Deus vero dicitur caput Ecclesie, id est rector et gubernator Ecclesie.

We dare say that the decided difference of terminology is striking, particularly when we bear in mind the proximity of the two texts. Moreover there is noticeable in this passage of Peter of Capua an affinity with the ninth question of our London Collection, because it says here, and that expressly in the sense of Peter:

Item auctoritas: Et omnes de plenitudine eius accepimus. Sed quomodo illi, qui fuerunt ante incarnationem, acceperunt de plenitudine, quam ipse habet secundum quod homo? Dicimus, quod dicitur, quod accepimus de plenitudine donorum eius, quia accepimus dona similia donis Christi, que ipse habet in maiori plenitudine quam alius.

Returning, for the moment, to the seventh question let me mention that on other occasions this question differs strongly with that of Peter of Capua.

Cod. Royal. 9 E XII, on fol. 3, says in this regard:

Item, posito, quod unus solus sit iustus, Ecclesia est unus solus homo et hoc non solet dici; immo Ecclesia est fidelium congregatio. Dicimus, quod hoc posito non est Ecclesia, sicut nullus homo est capitulum.

Clm 14508, fol. 52.

Cod. Royal. 9 E XII fol. 4.