In Umbra Intelligentiae

by A. C. Pegis in The New Scholasticism, Vol. 14, No. 2 · April–June 1940

p. 173

3. Ad tertium dicendum, quod si angelus acciperet cognitionem rerum materialium ab ipsis rebus materialibus, oporteret quod faceret eas intelligibiles actu, abstrahendo eas. Non autem accipit cognitionem earum a rebus materialibus, sed per species actu intelligibiles rerum sibi connaturales, rerum materialium notitiam habet; sicut intellectus noster secundum species quas intelligibiles facit abstrahendo. 4. Ad decimumsextum dicendum, quod universalis cognitio dicitur esse in angelis, non quia cognoscant solam naturam universalem rerum, per quem modum universalis cognitio est in nobis deceptionis causa; sed dicitur cognitio eorum esse universalis in quantum universaliter ad multa cognoscibilia se extendit, de quibus propriam et completam cognitionem habent. 5. Ad tertium dicendum, quod idem non potest esse plurium propria ratio adaequata; sed, si sit excellens, potest idem accipi ut propria ratio et similitudo diversorum; sicut in homine est universalis prudentia, quantum ad omnes actus virtutum; et potest accipi ut propria ratio et similitudo particularis prudentiae quae est in leone, ad actus magnanimitatis; et ejus quae est in vulpe ad actus cautelae; et sic de aliis. Similiter essentia divina accipitur propter sui excellentiam ut propria ratio singulorum quae sunt in ea. Unde singula ei similantur secundum proprias rationes. Et eodem modo dicendum est de ratione universali quae est in mente angeli, quod per eam propter ejus excellentiam multa cognosci possunt propria cognitione. 6. Ad tertium dicendum, quod cognitio perfecta non habetur per medium universale, quia non est efficax ad cognitionem omnium propriorum. Si autem per medium universale omnia propria efficaciter cognoscerentur, esset perfectissima cognitio; quia quanto aliquid est magis unum et simplex, tanto est virtuosius et nobilius; et hoc modo dicimus quod angeli superiores sufficienter per formas universales cognoscunt res, sicut Deus per essentiam suam perfecte cognoscit omnia. 7. Ad decimumtertium dicendum, quod formae intellectus angelici neque sunt singulares, sicut formae imaginationis vel sensus, cum sint penitus immateriales; neque sunt hoc modo universales sicut formae intellectus nostri, quibus non nisi natura universalis reprae-

Op. cit., I, q. 57, a. 1, ad 3.

De Malo, q. XVI, a. 6, ad 16.

Sum. Theol., I, q. 55, a. 3.

In II Sent., d. III, q. 3, a. 2, ad 3.