The Unauthenticity of the De Intellectu et Intelligibili Attributed to St. Thomas Aquinas

by Vernon J. Bourke in The New Scholasticism, Vol. 14, No. 4 · October–December 1940

p. 324

De Intell. et Intellig. (t. V, 376)

De Potentia (q. IX, 5 c, t. I, 277-278, Marietti)

1. Sciendum quod

de ratione ejus quod est intelligere, est quod sit intelligens et intellectum. Id autem quod est per se intellectum, non est res illa cujus notitia per intellectum habetur, cum illa sit intellecta quandoque in potentia tantum, et sit extra intelligentem, sicut cum homo intelligit res naturales et lapidem vel animal, vel aliquid hujusmodi; cum tamen oporteat quod intellectum sit in intelligente, et unum cum ipso. Nec etiam intellectum per se est et similitudo rei intellectae, per quam informatur intellectus ad intelligendum: intellectus enim non potest intelligere nisi secundum quod fit actu per hanc similitudinem: sicut nihil aliud potest operari secundum quod est tantum in potentia, sed secundum quod fit actu per aliquam formam. Haec igitur similitudo se habet in intelligendo, sicut intelligendi principium: ut calor est principium calefactionis; non sicut intelligendi terminus. Hoc est igitur primo et per se intellectum quod intellectus in seipso concipit de re

De ratione autem ejus quod est intelligere, est quod sit intelligens et intellectum. Id autem quod est per se intellectum, non est res illa cujus notitia per intellectum habetur, cum illa quandoque sit intellecta in potentia tantum, et sit extra intelligentem, sicut cum homo intelligit res materiales ut lapidem vel animal aut aliud hujusmodi: cum tamen oporteat quod intellectum sit in intelligente, et unum cum ipso. Neque etiam intellectum per se est similitudo rei intellectae, per quam informatur intellectus ad intelligendum. Intellectus enim non potest intelligere nisi secundum quod fit in actu per hanc similitudinem, sicut nihil aliud potest operari secundum quod est in potentia, sed secundum quod fit actu per aliquam formam. Haec ergo similitudo se habet in intelligendo sicut intelligendi principium, ut calor est principium calefactionis, non sicut intelligendi terminus. Hoc ergo est primo et per se intellectum, quod intellectus in se ipso concipit de re