Intelligence and Liberty
by Gerard Smith in The New Scholasticism, Vol. 15, No. 1 · January–March 1941
p. 16
It was suggested that this theory solves the difficulties raised by intransigent intellectualism. The free act has a reason for it, but this reason is determined by the will,—intelligo quia volo. So also it solves the difficulties raised by intransigent voluntarism. The free act has will in it, but this will is determined by the intellect,—intellectus intelligit suum velle.
The further examination of the acts leading up to, and including, the free act, belongs to another paper of this symposium.
appetitivus intellectivus.” Quandocumque autem duo concurrunt ad aliquid unum constituendum, unum eorum est ut formale respectu alterius. Unde Gregorius Nyss., lib. De natura homin., c. 33 dicit quod “electio neque est appetitus secundum seipsam, neque consilium solum, sed ex his aliquod compositum.” Sicut enim dicimus animal ex anima et corpore compositum esse, neque vero corpus esse secundum seipsum, neque animam solam, sed utrumque, ita et electionem. Est autem considerandum in actibus animae, quod actus qui est essentialiter unius potentiae vel habitus, recipit formam et speciem a superiori potentia vel habitu, secundum quod ordinatur inferius a superiori. Si enim aliquis actum fortitudinis exerceat propter Dei amorem, actus quidem ille materialiter est fortitudinis, formaliter vero caritatis. Manifestum est autem quod ratio quodammodo voluntatem praecedit, et ordinat actum eius, inquantum sc., voluntas in suum objectum tendit secundum ordinem rationis, eo quod vis apprehensiva appetitivae suum objectum repraesentat. Sic igitur ille actus quo voluntas tendit in aliquid quod proponitur ut bonum, ex eo quod per rationem est ordinatum ad finem, materialiter quidem est voluntatis, formaliter autem rationis . . . In hiusmodi autem substantia actus materialiter se habet ad ordinem qui imponitur a superiori potentia; et ideo electio substantialiter non est actus rationis, sed voluntatis; perficitur enim electio in motu quodam animae ad bonum quod eligitur. Unde manifeste actus est appetitivae potentiae . . . Ad lum ergo dicendum, quod electio importat collationem quamdam praecedentem, non quod essentialiter sit ipsa collatio . . . Ad 2um dicendum, quod conclusio syllogismi, quae fit in operabilibus, ad rationem pertinet, et dicitur sententia vel judicium, quam sequitur electio; et ob hoc ipsa conclusio pertinere videtur ad electionem tamquam ad consequens. Gregory of Nyssa here is rather Nemesius: vid. P. G., 40; 734.
Cf. Summa Theol., 1a 2ae q. 1, a. 6, resp.: . . . homo non ex necessitate eligit; et hoc ideo, quia quod possible est non esse, non necesse est esse. Huius ratio ex duplici hominis potestate accipi potest. Potest enim homo velle et non velle, agere et non agere; potest enim velle hoc aut illud, et agere hoc aut illud: cuius ratio ex ipsa virtute rationis accipitur. Quidquid enim ratio potest apprehendere ut bonum, in hoc voluntas tendere potest. Potest autem ratio apprehendere ut bonum, non solum hoc quod est velle aut agere, sed hoc etiam quod est non velle et non agere.