Metaphysical Relations and St. Thomas Aquinas
by Norbert D. Ginsburg in The New Scholasticism, Vol. 15, No. 3 · July–September 1941
p. 246
Creatio . . . si sumatur passive, sic est quoddam accidens in creatura et sic significat quandam rem, non quae sit in praedicamento passionis, proprie loquendo, sed quae est in genere relationis.
Creatio nihil est aliud realiter quam relatio quaedam ad Deum cum novitate essendi. . . . Si vero nomen creaturae accipiamus magis stricte pro eo tantum quod subsistit (quod proprie fit et creatur, sicut proprie habet esse), tunc relatio praedicta non est quoddam creatum, sed concreatum, sicut nec est ens proprie loquendo, sed inhaerens. Et simile est de omnibus accidentibus. . . . Creatio . . . si sumatur active, sic designat Dei actionem, quae est ejus essentia, cum relatione ad creaturam; quae non est realis relatio sed secundum rationem tantum
Quandoque vero relatio in uno extremorum est res naturae, et in altero est res rationis tantum: Et hoc contingit quandocumque duo extremo non sunt unius ordinis. Sicut sensus et scientia referuntur ad sensibile et scibile.
Thus St. Thomas is Aristotelian in his reproduction of the aliud ad ipsum type. He progresses when he stresses the dependence of aliud upon ipsum, the essential dependence of creature upon God.
Nam in omnibus quae secundum respectum ad invicem referuntur, quorum unum ab altero dependet, et non e converso, in eo quod ab altero dependet, relatio realiter invenitur, in altero vero secundum rationem tantum; sicut patet in scientia et scibili.
Hoc enim est universaliter tenendum, quod nulla relatio Dei ad creaturam realiter in Deo existit, sed est respectus rationis tantum quia Deus est supra omnem ordinem creaturae, et mensura omnis creaturae, a qua dependet omnis creatura, et non e converso.
Scriptum Super Sententiis, II, d. 1, q. 1, a. 2, ad. 4, cf. also Sent., I, d. 26, a. 2, a. 1, in corp.; I, d. 33, q. 1, a. 1, in corp., I, d. 19, q. 1, a. 2, in corp.
De Pot., q. 3, a. 1, ad 3.
Sum. Theo., Pars I, q. 13, a. 7, in corp., also I, q. 28, a. 1, in corp., cf. Cont. Gent., 1.4, c. 14, and 1.2, c. 12, De Pot., 2.7, a. 10.
De Pot., q. 3, a. 3, in corp.
Quodlib., I, q. 2, a. 2, in corp.