The Teaching of St. Thomas Regarding the Formal Constitutive of Human Personality
by George Duggan in The New Scholasticism, Vol. 15, No. 4 · October–December 1941
p. 324
individual nature and suppositum are all absolutely identical. The distinction would seem to be intrinsic virtual or 'rationis ratiocinatae maior' in composite things, while in simple essences it could not be more than purely logical or 'rationis ratiocinantis.'
Thus in De Potentia Q. 9., a. 1, he discusses the relation of the common nature to the individual nature in composite and simple essences, and writes as follows:
Respondeo dicendum quod Philosophus (in V Metaph.) ponit substantiam dupliciter dici; dicitur enim uno modo substantia ipsum subiectum ultimum, quod non praedicatur de alio; et hoc est particulare in genere substantiae; alio modo dicitur substantia forma vel natura subiecti. Huius autem distinctionis ratio est, quia inveniuntur plura subiecta in una natura convenire, sicut plures homines in una natura hominis. Unde oportuit distingui quod est unum ab eo quod multiplicatur: natura enim communis est quam significat definitio indicans quid sit res; unde ipsa natura communis essentia vel quidditas dicitur. Quidquid ergo est in re ad naturam pertinens, sub significatione essentiae continetur; non autem quidquid est in substantia particulari est huiusmodi. Si enim quidquid est in substantia particulari ad naturam pertineret, non posset esse distinctio particularis eiusdem naturae. Hoc autem quod est in substantia particulari praeter naturam communem est materia individualis quae est singularitatis principium, et per consequens accidentia individualia quae materiam praedictam determinant. Comparatur ergo essentia ad substantiam particularem ut pars formalis ipsius, ut humanitas ad Socratem. Et ideo in rebus ex materia et forma compositis essentia non est omnino idem quod subiectum; unde non praedicatur de subiecto; non enim dicitur quod Socrates sit sua humanitas. In substantiis vero simplicibus nulla est differentia essentiae et subiecti, cum non sit in eis materia individualis naturam communem individuans; sed ipsa essentia in eis est subsistentia. Et hoc patet per Philosophum (in VII Metaph.) et per Avicennam, qui dicit in sua Metaph. quod quidditas simplicis est ipsum simplex. Substantia vero quae est subiectum, duo habet propria. Quorum primum est quod non indiget extrinseco fundamento in quo sustentatur, sed sustentatur in se ipso; et ideo dicitur subsistere, quasi per se et non in alio existens. Aliud vero quod est fundamentum accidentibus, sustentans ipsa; et pro tanto dicitur substare. Sic ergo substantia quae est subiectum in