Hugo Grotius and the Scholastic Natural Law Tradition

by Anton-Hermann Chroust in The New Scholasticism, Vol. 17, No. 2 · April–June 1943

p. 120

assertion that the whole of Scholastic philosophy was exclusively dedicated to Aristotle, and, as a consequence, entirely dependent upon him. Pufendorf reaches the somewhat peculiar conclusion that the origin of Natural Law is to be found with the Stoics, and that every "revival" of Natural Law thinking originally goes back to the "revival" of Stoic philosophy —an

clamores isti homines in me sustulerunt. Scilicet quia aegre ferunt illi, qui omnem aetatem in Scholasticorum lacunis contriverunt, in votis mihi esse, ab orthodoxa iuventute limpidos Doctrinae moralis fontes adiri. Quid enim in hoc genere praestabilius a me posset effici? De caetero quo minus elogiis Scholasticorum oppido quam frigidis immoriatur Velthemius, ego quidem minime omnium invideo. Habeat ille secum suas delicias, servetque sepulchro; gaudeant similibus labra lactucis, consenescat in nugis, denique vel vivus ob propagatum barbariei regnum in Beatorum classem transcribatur. Maiorem sane mihi adplausum apud solide eruditos polliceor, si Scholasticos dixerim tractare Doctrinam barbaris vocabulis, frivolae subtilitatis speculationibus adornatam, scientiae proficue inanem, astutissimo consilio nutritam ad otiosa ingenia vanis disputationibus distinenda, ut a scrutandis divinis literis, solidaque eruditione, simulque fraudibus regni tenebrarum perspiciendis removerentur. Quae non solum per se nihil ad culturam aut decus vitae confert; sed et pestilentissima est, dum bonas et utiles literas suffocat, ingenia vana scientiae persuasione distendit, veraeque sapientiae incapacia reddit. . . . Quin observatum est, eorum, qui unice istis nugis immersi sunt, ingenia velut sideratione afflari, ut et circa tractanda solida et seria longe ineptiores, et in coversatione actuque communis vitae longe sint intractabiliores, quam illi, qui sola nativa ingenii bonitate subnixi nunquam literas attigerunt. Sic ut revera practet omnes literas nescire, quam nihil praeter Scholasticos nosse." (Italics by the author.)

"Sic multos ante annos metitabar Commentarium de Politica Graecanica, sed quem alia necessaria magis hactenus intercepere. In eo recensere institueram dogmata politica a Graecis scriptoribus, cumprimis Platone et Aristotele tradita, quae deinceps sese in Autores Romanos ac huius quoque seculi scholas scriptoresque diffudere: e quibus non pauca absurda et erronea, alia turbas ac convulsiones civitatum parere apta invenientur. Quale opus in os ingeri cumprimis expediebat illis, qui adhuc pro tuenda decrepiti Aristotelis autoritate conjurationes inire narrantur Catilinariae similes. . . . Sed et operae pretium foret investigare, num quid perfectius et sublimius praeceptis morum per nos traditis contineatur Libris Stoicorum, Senecae, Epicteti et Marci Antonii. Inprimis autem, an et quousque Theologia Moralis Christiana ultra communes officiorum regulas Iure naturali traditas assurgat." (Ius Naturae et Gentium," 2nd introd. to 2nd edit., on the end.)

"It is quite possible that Pufendorf confounds here Stoic and Epi-