Duns Scotus on the Natural Desire for the Supernatural
by Allan Wolter, O. F. M. in The New Scholasticism, Vol. 23, No. 3 · July–September 1949
p. 304
The first point to note in this passage is the distinction between the will as free and the will as nature. These are not two distinct faculties, as Scotus observes elsewhere, but one and the same will viewed from different standpoints. In the
tum habet inclinationem, et appetitum naturalem ad suam propriam perfectionem, sicut quaecumque alia natura. Primo igitur videndum est de voluntate quantum ad ejus velle naturale, inquantum natura quaedam; secundo quantum ad ejus velle liberum, inquantum appetit libere. Quantum ad primum videndum est, quid sit appetitus naturalis? Dico quod non est actus elicitus, quia appetitus naturalis voluntatis se habet ad voluntatem, sicut appetitus naturalis intellectus se habet ad intellectum; sed in intellectu appetitus naturalis non est elicitus; igitur nec in voluntate. Item, appetitus naturalis perpetuo inest voluntati; si igitur esset actus voluntatis elicitus, aliquis actus elicitus perpetuo inesset voluntati; sed nullum actum elicitum perpetuo habet voluntas, quia illum tunc potuissemus experiri in nobis; inconveniens enim est operationem perpetuo inesse nobis, et illam nos latere; sed hoc est inconveniens, secundum Philosophum, de habitibus. Item si esset actus elicitus in voluntate, essent duo actus oppositi in voluntate simul, quia voluntas potest velle libere oppositum illius, quod appetit appetitu naturali, sicut Paulus, qui dixit secundum appetitum naturalem 'Nolumus expoliari, sed supervestiri,' 2 Cor. 5, voluit appetitu libero ad Philip. 1. 'Dissolvi, et esse cum Christo.' Non ergo appetitus naturalis est magis actus elicitus in voluntate, quam appetitus naturalis in lapide.—Quid ergo est? Dico quod est inclinatio ad ipsam perfectionem, sicut in aliis non habentibus appetitum liberum. Et de isto appetitu loquitur Philosophus primo Physicorum, text. 81, quod materia appetit formam, sicut imperfectum appetit suam perfectionem. De isto appetitu non libero, sed naturali, apparet quod voluntas necessario, sive perpetuo et summe appetit beatitudinem, et hoc in particulari. Quod necessario, patet, quia natura non potest manere natura quin inclinetur ad suam perfectionem. Tolle ergo istam inclinationem, et tolles naturam; sed appetitus naturalis non est nisi talis inclinatio ad propriam perfectionem. Similiter voluntas ut natura necessario appetit suam perfectionem, quae maxime est beatitudo, et hoc appetitu naturali. Quod summe appetit, probatur quia summa inclinatio naturae est ad summam perfectionem. Si ergo natura appetat suam perfectionem, summe appetit summam perfectionem. . . . Cum igitur summa perfectio voluntatis sit beatitudo, sequitur quod voluntas ut natura summe appetit. . . . Quod in particulari sic naturaliter appetit beatitudinem, patet, quia ille appetitus est ad perfectionem, in qua voluntas realiter perficitur; sed perfectio realis non est aliquid universale, sed singulare; igitur appetit beatitudinem in particulari. Item, illud appetere non est actus sequens cognitionem, quia tunc non esset naturalis, sed liber. Universale autem non est, nisi objectum intellectus, vel aliquid consequens operationem intellectus; igitur iste appetitus in voluntate est respectu beatitudinis in particulari.
Oxon. 3, d. 17, q. un., n. 3; XIV, 654: Eadem potentia dicitur voluntas,