Rhetoric and Dialectic: According to the First Latin Commentary on the Rhetoric of Aristotle

by Brother S. Robert, F.S.C. in The New Scholasticism, Vol. 31, No. 4 · October–December 1957

p. 495

The arguments used by the rhetorican take as their main form that of enthymemes and examples, which are precisely inferior versions of syllogisms and inductions, the arguments proper to the dialectician.

We must go even further than saying that the one kind of syllogism is inferior to the other. Not only is this true, but it must also be said that the two differ in kind generically, or, even better, that they are only analogously alike, though the two kinds of argument share the same name.

"Instrumenta rhetoricae sunt enthimeme et exempla, dialecticae vero syllogismus et inductio." Ibid., 2A.

"Habet se diversitas praedicta secundum intentionem materiae, sicut corpora supercoelestia differunt a corporibus existentibus in sphaera activorum et passivorum. Est enim talis diversitas ex ipsa materia, sed non solum ex extensione eius, ut quod materia sit extensa ex diversis partibus materiae suscipiantur diversae formae, sed etiam diversa ratione materiae. Nam materia supercoelestium et inferiorum corporum non secundum eamdem rationem suscipiunt formas, cum illa suscipiat formam non habentem contrarium, et complentem totum appetitum materiae. Haec autem suscipiat formam habentem contrarium non terminantem materiae appetitum. Et sicut diversitas sumitur ex parte materiae una propter extensionem, alia propter rationem diversam, sicut diversitas ex parte materiae dupliciter accipitur secundum genus et secundum numerum. Nam cum materia causat diversitatem propter sui extensionem, facit diversitatem numeralem, ideo diversi annuli aurei solo numero distinguuntur, sed cum materia diversitatem propter rationem diversam, sic causat differentiam generis. Unde supercoelestia corpora et inferiora genere differant quia corruptibilia non sunt in eodem genere ut potest habere ex decimo Metaphysicorum quae omnia, si bene intellecta sunt, satis ostendunt syllogysmum simpliciter non esse genus ad syllogysmum demonstrativum et dialecticum sed vel est analogum, vel species respectu eorum. Nam materia necessaria et probabilis faciunt differentiam propter rationem diversam quia dictae materiae non secundum eamdem rationem suscipiant formam syllogysticam. Sic praedicti syllogysmi differant genere et syllogysmus absolute sumptus non est genus ad ista sed analogum, sicut corpus est analogum ad supercoelestia et inferiora. Sed si dicta diversitas est propter extensionem materiae sicut syllogysmus demonstrativus et dialecticus sunt eamdem speciei, sicut homo masculus et homo mulier quae non different nisi secundum differentias materiales sumptas ex extensione materiae, sicut est syllogismo demonstrativo, et dialectico. Quia si diversitas inter ea sumitur ex extensione materiae solum, sic syllogismi dialectici et rhetorici sunt eiusdem speciei: cum vero hoc est propter aliam et aliam rationem, sic differunt genere.

Sed si quaeratur quid istorum sit, absque dubitatione dicendum est hoc