The Intus Apparents and the Immateriality of the Intellect

by Richard J. Connell in The New Scholasticism, Vol. 32, No. 2 · April–June 1958

p. 185

though there is only one angel in every species, nevertheless, in any particular angel there will be a difference between what belongs to him by reason of his species and what belongs to him as an individual, for example his own particular operations. According to the above theory, these special operations could in no way be known by another angel. Moreover, the words of Augustine do not mean that a mind can know other things through itself as through a medium, but as through a knowing power; for thus it knows corporeal things through the senses.

There is a limit to what one angel can know of another through his own substance, but nevertheless St. Thomas admits that because the natures of angels differ only as grades of

"Ex aliorum autem dictis videtur quod angelus per essentiam suam, id est videntis, alium angelum videat. . . . 'Mens ipsa sicut corporearum rerum notitias per corporis sensus colligit, ita et incorporearum per semetipsam. . . .'

"Sed istud non videtur sufficere: quia, cum omnis cognitio sit per assimilationem, angelus per essentiam non potest plus de alio angelo cognoscere quam hoc in quo essentiae est similis. Unus autem angelus alteri non similatur nisi in natura communi: et sic sequeretur quod unus alium non cognosceret cognitione completa, et praecipue quantum ad illos qui ponunt plures angelos esse unius speciei.

"Quantum enim ad illos qui ponunt plures angelos specie ab invicem differe, forte posset aliquo modo sustineri modus iste. Quilibet enim angelus cognoscendo essentiam suam, cognoscit perfecte intellectualem naturam. Cognita autem natura intellectuali perfecte, cognoscuntur omnes gradus naturae intellectualis. Diversae autem species in angelis non distinguuntur nisi secundum gradus perfectionis intellectualis naturae. Et secundum gradus naturae intellectualis, et per huiusmodi conceptiones de omnibus aliis angelis cognitionem completam habet.

"Et sic potest salvari quod quidam alii dicunt, quod unus cognoscit alium per formam acquisitam, ut praedicta conceptio forma acquisita dicatur; sicut si albedo seipsam intelligeret, perfecte cognosceret naturam coloris, et per consequens omnes species colorum secundum gradus colorum distincte, et ulterius etiam omnes individuos colores, si in una specie non esset nisi unum individuum.

"Sed adhuc hic modus non videtur sufficere. Quamvis enim in una speciei non sit nisi unus angelus, tamen in angelo alicuius speciei aliud erit quod ei conveniet ex ratione suae speciei, et aliud quod ei conveniet inquantum est quoddam individuum, sicut operationes particulares ipsius; et has secundum modum praedictum nullo modo de eo alius angelus cognoscere posset. Auctoritas autem Augustini . . . non sonat quod mens per seipsam sicut per medium cognoscendi cognoscat alia, sed sicut per potentiam cognoscitivam: sic enim per sensus corporalia cognoscit." De Ver., VIII, 7.