Descartes and the Scholastics Briefly Revisited

by Norman J. Wells in The New Scholasticism, Vol. 35, No. 2 · April–June 1961

p. 179

with an important text of St. Thomas causes some hesitancy on Capreolus' part with respect to claiming this doctrine for his master.

For, in the context of a treatment of creation, while making the point that no created essence possesses an eternal actus essendi, Capreolus states that, nonetheless, essence has always been what it is now essentially and per se, man always is man, always is animal, always substance, and always essence or the ens which signifies essence. This doctrine of eternal essence he attributes to St. Albert and many others. He claims it also to be the position of St. Thomas but then seemingly brings himself up short by affirming that if this position on eternal

Ibid., In II Sent., d. 1, q. 2 Ad argumenta Aureoli contra quartam conclusionem, Vol. III, p. 76a: "Apparet igitur, prima facie, quod, licet nulla essentia creata fuerit ens ab aeterno, loquendo de ente prout dicit actum essendi vel actualem existentiam tamen quaelibet essentia semper fuit id quod nunc est essentialiter et per se: puta quod homo semper est homo, semper est animal, semper est corpus, semper est substantia, semper est essentia, vel ens quod dicit essentiam. Et hoc secundum mentem Alberti, et multorum aliorum: cujus etiam opinionis videtur esse sanctus Doctor. Si tamen illa positio non placet, teneatur quod tenet sanctus Thomas, de Potentia Dei, q. 3, art. 5, ubi sic arguit: 'Omnia quae a Deo sunt facta, dicuntur esse Dei creaturae. Creatio autem terminatur ad esse; prima enim rerum creatarum est esse, ut habetur in libro De Causis. Cum igitur quidditas rei sit praeter esse ipsius, videtur quod quidditas rei non sit a Deo.' Ecce argumentum. Sequitur responsio (ad 2 ): 'Ex hoc ipso, inquit, quod quidditati esse tribuitur, non solum esse, sed ipsa quidditas creari dicitur; quia, antequam esse habeat, nihil est, nisi forte in intellectu creantis, ubi non est creatura sed creatrix essentia.' Haec sanctus Thomas.—Et puto quod ista secunda via est securior. Nec tamen alia via est erronea, nec errori proxima, nisi pro quanto videtur ponere quod essentia habeat aliquod esse, et non a Deo. Sed hoc non debet movere. Quia, sicut dicit Henricus, et bene, meo judicio, essentia habet duplex esse, scilicet esse essentiae, et esse existentiae; et quodlibet istorum habet a Deo; sed primum habet a Deo ut est causa exemplaris, dans per suum intelligere esse intelligibile et quidditativum cuilibet essentiae; secundum autem esse dat, ut est causa efficiens; et sic non sequitur quod creatura habeat aliquod esse quod non sit a Deo, sed solum quod non dicitur creari quantum ad primum, sed quantum ad secundum esse. Item, quia, ut supra tactum est, esse possible, esse intelligible, esse quidditativum, cum non sit esse nisi secundum quid, non est per creationem; sed sufficit quod sit per intellectionem divinam, in genere causae formalis."