The Centiloquium Attributed to Ockham

by Philotheus Boebner, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 2 · June–August 1941

p. 35

a

THE CENTILOQUIUM ATTRIBUTED TO OCKHAM

Part II

[2 CONCLUSIO]

A Secunda conclusio est ista:

QUOD NON SUNT PLURES DII, ACCIPIENDO DEUM PRO SUMMO BONO.

Ista conclusio est tam theologica quam physica. Nam in Theologia est unum de decem praeceptis in monte Sinai Moysi datis, ad quae quidem praecepta tam antiqua lex quam nova quemlibet hominem ligat mortalem, sicut patet in Exodo, et breviter per totam theologicalem informationem.

Philosophus hoc idem tenet, sicut patet 7 Physicorum, ubi deducit ad unum primum, sicut praedictum est in processu primae conclusionis, et 10 Caeli, ubi probat plures non esse mundos, et 12 Metaphysicae, ubi determinat unam esse supremam substantiam sempiternam.

B Et ista conclusio ab omnibus ponitur esse probabilis vel probabilior suo contrario, sed minime demonstrata, quia theologice loquendo, quamvis in divinis non ponatur pluralitas essentialis, tamen ponitur personalis, et certe ab aliquibus, quamvis haeretice, ponebatur pluralitas essentialis, sicut ab abbate Joachim, sicut elicitur Extra de summa Trinitate et fide catholica.

C Item: Nullum inconveniens rationabiliter deducitur ex tali pluralitate primarum causarum, quia inter illas non posset esse aliqua discordia, ex quo quaelibet illarum, quod est optimum, semper vellet, et per consequens unanimi assensu omnia gubernarent.

Item: Aliquibus satis dubitabile videtur, utrum sit alius mundus ab isto, quia Deus ita faciliter potuisset alium vel alios creasse sicut istum, nec isto creato fuit sua potentia tota exhausta, sicut omnes theologi tenentur firmiter confiteri. Et si esset alius mundus, quare non alius princeps vel prima causa?

A: 1. communiter omnem E. 2. l.c. 3, 14?; melius videtur referre ad Deut. 6, 4. 3. cursum theologicum V; theologiam E. 4. potius 8 Physic., cfr. Concl. 1, nota A 8. 5. principium E. 6. deductum E. 7. l.c. cap. 8; ed. Didot, t. 2, p. 378 ss. 8. lib. XI, cap. 6-10; ed. Didot, t. 2, pp. 603-611. 9. supremam... summam causam E. B: 1. aliquibus V. 2. Corpus Jur. Can. Lib. extra, lib. 1, tit. 1, cap. 1 et 2. C: 1. videtur sequi V. 2. plurium E. 3. tenent E. 4. om. E; opinari V. 5. Quod E.