Scotistic Bibliography of the Last Decade (1929-1939)
by Maurice Grajewski, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 2 · June–August 1941
p. 54
D Ad secundum dicitur concedendo, quod haec est possibilis: Pater generavit semetipsum, quia Pater posset assumere Beatam Virginem in unitatem suppositi; quo facto posset sic argui: Ista Beata Virgo generavit istum Patrem; ista Beata Virgo est iste Pater; ista Beata Virgo generavit istum Patrem; ergo iste Pater generavit istum Patrem, semper demonstrando idem, et per consequens: Pater generavit semetipsum. Et ulterius dicitur concedendo, quod istae sunt possibiles: Pater moriebatur in cruce, Pater resurrexit a mortuis, et sic de aliis, et hoc ratione naturae assumtae, quae moriebatur in cruce.
[Notandum est etiam, quod circa istam conclusionem octavam potest quaeri, utrum Pater in divinis potest esse Filius. Ad quod conclusio respondet, quod sic. Et si dicatur: Ponatur in esse. Dicitur quod sic debet poni: hoc est Filius Beatae Virginis, demonstrando quod prius fuit Pater. Et si nunc dicitur sic: hoc est Pater demonstrando suppositum assumens naturam humanam, quod prius fuit Pater, hoc est filius, ergo Pater est filius. Ad hoc dicitur negando maiorem. Et si dicitur, quod illa in praedicta conclusione conceditur, scilicet 8, ut patet in eius declaratione, dicendum, quod verum est ad hunc intellectum, scilicet quod hoc est Pater, antequam assumtio est facta, et in eodem sensu etiam negatur, quod hoc est filius. Ulterius nota circa eandem, quod si Filius dimittat naturam assumtam et Pater eandem assumeret, quod tunc potest concedi, quod illud quod fuit Pater, nunc est filius ratione talis assumtionis, et illud quod fuit filius est Pater ratione talis dimissionis. Sicut patet, quia una est essentia Patris et Filii, et solummodo distinguuntur in hoc videlicit, quod haec est vera: Pater non est Filius, ratione assumtionis naturae humanae, et ergo, si Persona Patris illam naturam assumeret, et persona Filii illam dimitteret, tunc persona Patris fuerit persona Filii, hoc est illud, quod prius fuit Pater, nunc est Filius et econverso. Sed si ponatur, quod Pater illam assumeret naturam, et quod Filius eandem observat, tunc alia resultat difficultas, quia tunc ut videtur, potest dici, quod ibi non est Pater, sed illud quod prius fuit Pater et Filius secundum diversitatem personarum, quod hoc totum unitum sit filius Beatae Virginis, et quod non sit Pater, quia si sic, sequeretur, quod filius esset Pater, sicut expositorie poterit probari. Unde sicut Filius potest desinere esse filius ratione dimissionis humanitatis, ita Pater potest desinere esse Pater ratione assumtionis talis. Et sic tunc conceditur, quod sicut nullus potest esse Filius in essentia divina per dimissionem assumtionis, ita possibile est, quod nullus sit Pater in eadem essentia. Primo notandum est, quod natura assumta non est Deus, ut vult 31 (?), et tamen est sibi intensissime unita ut dicit 71 (7), ergo aliquod est Deo unitum, etc. quod non est Deus. Et ulterius sequitur, ut videtur, quod ipsa (?) omnia quae sunt in Deo, sunt ipse Deus, quod est contra Boethium. Dici potest evasive, quod ipse intelligit per hoc quod dicit: omnia quae sunt etc. quod omnes partes Christi significatae per terminos communicabiles, ut caput, oculus etc. sunt Deus communicative, non tamen vult, quod partes non communicabiles, ut natura humana, humanitas etc. sunt Deus.]
(To be continued)
PHILOTHEUS BOEHNER, O. F. M.
St. Bonaventure College, St. Bonaventure, N. Y.
D: 1. Ista Beata Virgo generavit.../Ista Beata Virgo generavit istum Patrem demonstrando idem et per consequens generavit seipsum E; E transp. maiorem et minorem.
2. Et hoc.../om. E.
3. [] om. A E; add Boethium cf. De Trinitate, c. 3; PL T. 64, col. 1251 D.