Scotistic Bibliography of the Last Decade (1929-1939) (Part III)

by Maurice Grajewski, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 1, No. 3 · September–November 1941

p. 69

aliqua mutatione. Et ulterius concedendum est, quod contradictoria possunt esse vera sine aliqua mutatione ad istum intellectum, quod utrumque contradictoriorum potest esse verum sine aliqua mutatione. Nec est hoc inconveniens in ista materia taliter opinanti. Sed secus est secundum opinionem illorum, qui ponunt determinatam veritatem et necessitatem saltem aliqualem in futuro contingenti.

G Ad sextum dicitur, quod ista auctoritas Genesis non debet accipi, sicut iacet de virtute sermonis, quia tales passiones, scilicet displicentiae, poenitentiae, irae, furoris et consimiles non possunt esse in Deo secundum naturam divinam. Et ideo illa auctoritas a doctoribus sic glossatur: Poenitet me fecisse hominem, id est faciam homini sensum vel spiritum poenitendo, seu ac si poeniteret me ipsum fecisse, et sicut alii domini mutabiles faciunt suis servis, quos poenitet eos promovisse sive exaltasse. Et ex hoc non sequitur, quod Deus habet diversas voluntates nisi obiective, sed non subiective.

Secunda vera auctoritas de Ninive sic intelligitur: adhuc quadraginta dies sunt, id est erunt, et Ninive subvertetur, supple, si non egerit poenitentiam sufficientem; quamvis dixerit illud absolute sine aliqua conditione, secundum quod sibi fuerat revelatum, conditio tamen subintelligebatur.

Et per hoc idem respondetur ad tertiam auctoritatem de Ezechia rege, quod propheta praedixerat ipsum esse moriturum, supple, si non poeniteret. Et consimiliter glossandae sunt aliae consimiles auctoritates Sacrae Scripturae, quae videntur absolute aliquid significare, quae tamen conditionaliter omnes intelliguntur.

H Quarta vera auctoritas faciliter intelligatur, quia ad istum sensum intelligitur: vos ascendite ad festum hunc, ego autem non ascendam, supple in ista hora vobiscum, sed in alia hora, quia diversae sunt horae diei. Et ex hoc ulterius non sequitur, quod voluntas sua divina mutabatur, quia possibile est aliquas duas voluntates convenire, ita quod quidquid una voluntas velit, et reliqua, et tamen una illarum mutatur sine aliqua alterius mutatione, sicut una et eadem voluntate immutata Deus vult aliquem ieiunare feria sexta et non ieiunare die dominica: cui voluntas sacerdotis concors et oboediens hoc idem vult cum mutatione diversorum actum voluntatis, quia actus, quo sacerdos vult aliquem ieiunare feria sexta, et actus quo vult eundem non ieiunare die dominica sunt diversi. Non igitur sequitur: voluntas humana Dei in omnibus fuit concors et oboediens voluntati suae divinae, et Ipse, mutabatur secundum

F: 4. Et ulterius ... sicut dictum est prius, quia totaliter se habet res sicut prius sine aliqua mutatione. Ratio quare est hoc quia si talis propositio est nunc falsa semper fuit falsa, quae vera semper fuit vera. Et sic non potest mutari a veritate in falsitatem vel e converso. Et ad argumentum concedo, quod propositio vera nunc et quae prius fuit, potest numquam fuisse vera et econverso, scilicet si fuit falsa, numquam poterit esse vera et ideo potest esse falsa sine aliqua mutatione E.

5. opinari E.

6. in aliqua A.

H: 1. diem festum E; festum nunc A.

2. mutatione A.

3. non A.