The Scholarship of St. Lawrence of Brindisi

by Cutbert Gumbinger, O.F.M. Cap. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 2 · June–August 1942

p. 118

Munus [praedicandi] ... libenter suscepit, atque ita implevit, ut admirationi hominum propter eloquentiam et sanctitatem eius uberrimus accederet animarum fructus.

Sacerdotio auctus, maiora, uti par erat, Laurentius aggressus est, curas, labores, offensiones, aemulationes, pericula atque ipsa vitae discrimina nihili faciens, ut Dei legatione apud homines fungeretur, cunctique, se hortatore, Jesum Christum sequerentur et diligerent.

Quamquam autem ad catholicorum mores reformandos, pietatemque fovendam potissimum intenderet, tamen haereticos non neglexit, ipsique Judaeis convertendis, Pontificum Maximorum iussu, qui illius noverant et doctrinam et virtutem cum singulari hebraicae linguae peritia coniunctam, haud mediocrem navavit operam.

Deinde Italia egressus, Pannoniam, Bohemiam, Belgium, Helvetiam, Germaniam, Galliam, Hispaniam, Lusitaniam peragravit; ubique opere et sermone potens, ubique virtutum exemplar, errorum et vitiorum extirpator, religionis defensor, pontificiae auctoritatis vindex, debilium praesidium, miserorum solatium, principum qua consiliarius, qua adiutor, populorum moderator, concordiae et publicae felicitatis auctor. Quamobrem minime mirum est Romanos Pontifices, Caesares, potentissimos tum Italiae, tum externarum regionum principes, in maximis difficillimisque rebus, ex quarum recta administratione felicique exitu christianae civilisque reipublicae salus pendebat, Laurentii operam certatim adhibuisse.

Tot tantisque negotiis implicitus, nihilominus animarum saluti studere perrexit, et summam, quam merito florenti adhuc aetate, adeptus erat auctoritatem et gloriam, eo unice amavit quod ad miseros relevandos, ad peccatores convertendos, haereticos profligandos sibi esset adiumento, vimque et amplitudinem sacri ministerii mirum in modum augeret.

Sodales autem praecipua caritate dilexit; et inclitum Ordinem, cui fere a pueritia nomen dederat, non modo scientia et virtute rerumque gestarum gloria illustrare, sed etiam amplificare et ad maiora provehere studuit, pluribus per Europam, et praesertim in Germania, Moravia, Austria et Tirolo Capuccinorum domiciliis erectis unde magnorum et sanctorum virorum seges extitit.

Emicuerunt in eo ... fides, spes et caritas ... hinc ardentissimum animas salvandi desiderium; hinc tenerrimus erga Dei Genitricem amor, cui quaecumque a Christo accepisset accepta referebat; hinc denique sincerissimus catholicae veritatis amor, fortissima haeresum et errorum omnium abominatio, formissima sublimi huic beati Petri Cathedrae devotio.

Benedict XV, 1919. On the occasion of the three-hundredth anniversary of the death of St. Lawrence, this pope declared:

Inter praestantissimos viros, qui Dei providentia in Ecclesiae laborantis auxilium umquam excitati sunt, insignem profecto locum obtinet praeclarum

20. Ibid.

21. Ibid., p. 58.

22. Ibid.

23. Ibid.

24. Ibid., p. 60.

25. Ibid., p. 61.

26. Ibid., pp. 61-62.