Franciscan Christology
by Dominic Unger, O. F. M. Cap. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 4 · December 1942–February 1943
p. 448
eorum sententia, inutilis sit Filius, quem instar instrumenti factum esse volunt, quandoquidem ea sunt effecta, quorum causa creatus ipse est... Ac nos quidem creare volens, et de nobis deliberans, res creatas vocat; illum vero, quem nostri causa creat, Filium atque Haeredem nominat. Atque nos potius, quorum gratia illum facit, filios oportuit appellari; vel certe illum, qui Filius est, prius debuit cogitare et velle, propter quem, sc., etiam nos omnes facit.
The second quotation is from St. Gregory of Nazianzus:
Ergo nec quidquam horum Arium creatura est; nec, quod eo deterius, propter me creatus est. Alioquin non modo creatura esset, sed etiam nobis abjectius atque contemptior. Nam si ego ad Dei gloriam conditus sum, hoc autem propter me (forceps utique propter currum efficitur, aut serra propter januam), sequitur profecto, ut respectu causae sim superior. Quanto enim Deus rebus creatis est sublimior, tanto id, quod mea causa creatum est, me, qui propter Deum effectus sum, vilius atque ignobilius est...
The third is from St. Cyril of Alexandria:
Si propterea creatum esse Filium dicunt, ut nos Deus per ipsum crearet, videant in quantum impietatem labantur. Videtur enim hoc pacto ipse propter nos non vero nos propter ipsum facti esse. Et nos quidem opus, ipse vero operis instrumentum. Hoc igitur nobis acceptum ferat, quod constitutus propter nos. Eritque ipse gloria nostra, quemadmodum mulier est viri. "Mulier enim, ut ait Scriptura, gloria viri est" (1 Cor. 11, 7), causamque addit dicens: "Non enim vir creatus est propter mulierem sed mulier propter virum" (ibid., 11, 9). Si ergo propter nos creatus est Filius, non autem nos propter ipsum: erimus profecto nos illo praestantiores, quemadmodum Adam muliere propter ipsum facta. Sed hoc absurdum est... Si Filius propter nos factus est, ut ille dicunt, non erit ille primus nostrum apud Deum: neque enim illum mente concipiens, nos postea propter ipsum creavit, sed de nostra creatione cogitans, illum propter nos creavit.
The fourth Church Father we cite is St. John Chrysostom:
Amabilior est Ecclesia Deo, quam coelum ipsum... Propter Ecclesiam coelum, non propter coelum Ecclesia (That holds a forriori of the Head of the Church).
St. Maximus Confessor says at length:
Christi Mysterium Scripturae textus Christum appellavit, palamque ostendit magnus Apostolus, cum ita (Col. 1, 26) ait: "Mysterium a saeculis et a generationibus absconditum, nunc patefactum est," idem scilicet ac Christum Christi vocans Mysterium. Hoc autem liquido arcana, nullaque verborum vi explicabilis, nec ullo mentis sensu intelligibilis, deitatis ac humanitatis secundum hypostasim unio existit... Istud nimirum magnum illud est et absconditum Mysterium. Iste beatus finis, ob quem cuncta condita sunt. Hic divinus scopus origini rerum praecognitus, quem definiendo esse dicimus: Praeconceptum finem, cujus gratia omnia, ipse vero nullius gratia. In hunc finem respiciens Deus rerum naturas produxit. Hic vere Providentiae finis, et eorum quae Providentia reguntur, secundum quem, ea quae a Deo condita sunt, in ipsum colliguntur. Istud Mysterium, omnia circumscribens tempora, superinfinitumque ac infinitis infinite saeculis praeexistens, manifestans magnum Dei consilium; cujus nuntius ipse per essentiam Dei Sermo factus est homo; ipsumque, si fas loqui, penitissimum paternae bonitatis fundum manifestans; inque illo finem ostendens, ob quem plane, quae facta sunt principium essendi acceperunt. Nam propter Christum, sive Christi Mysterium, omnia saecula, et quae in ipsis saeculis unt, principium et finem essent in Christo nacta sunt.
83. Contra Arianos, orat. 2, n. 29 f. (Pat. graec., vol. 26, col. 210 f.).
84. Oratio 42 (Pat. graec., vol. 36, col. 478 f.).
85. Thesaurus, assert. 15 (Pat. graec., vol. 75, col. 253).
86. Homilia ante exilium, n. 2 (Pat. graec., vol. 52, col. 429).