Franciscan Christology

by Dominic Unger, O. F. M. Cap. in Franciscan Studies, Vol. 2, No. 4 · December 1942–February 1943

p. 451

St. Irenaeus:

Nam imaginem Dei fecit hominem et imago Dei Filius est, ad cujus imaginem homo factus est. Et propter hoc in extremis temporibus apparuit, ut imaginem similem sibi ostenderet.

And again:

Si enim ille [Adam] de terra, et manu etartificio Dei plasmationem et substantiam habuit, hic [Christus] autem non manu et artificio Dei; jam non servavit similitudinem hominis, qui factus est secundum imaginem ipsius et similitudinem, et inconstans artificium videbatur, non habens circa quod ostendat sapientiam suam.

St. Gregory of Nyssa:

Quidpiam igitur profundius nobis, quam prima fronte pateat, illud, "ad imaginem," quod est in homine, obscure indicat. Non enim unam quandam imaginem ac similitudinem Dei possidet in se homo, sed et secundam et tertiam, tanquam in speculo quodam et adumbrata effigie fictitia et typa, non propria, Divinitatis, in qua sunt tres Personae, mysterium exprimens; neque vero id solum, sed et unius ex sancta Trinitate, Dei Verbi Incarnationem praenuntiat. Ac fortasse ad imaginem quidem est Divinitatis nuda anima, ad similitudinem autem Incarnationis Verbi istud animae nostrae corporisque compositum.

St. Athanasius:

Quapropter cum bonus sit, ne id fieret, propriae imaginis Domini nostri Jesu Christi, illos participes reddidit, et ad suam imaginem, Patris videlicet Verbum animo concipientes, Patris cognitionem per ipsum assequi possent, et Creatorem cognoscendo, felicem ac vere beatam vitam viverent.

Tertullian:

Sic praefatio Patris ad Filium: Faciamus... Id utique quo finxit, ad imaginem Dei fecit illum, scilicet Christi. Ita limus ille, jam tunc imaginem induens Christi futuri in carne, non tantum Dei opus erat, sed et pignus.

Also:

Erat autem ad cujus imaginem faciebat: ad Filii scilicet, qui homo futurus certior et verior, imaginem suam fecerat dici hominem qui tunc de limo formari habebat, imago veri et similitudo.

St. Martinus Legionensis:

Post haec fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, id est, carnem hominis ad imaginem corporis Jesu Christi Domini nostri, et animam ad similitudinem suae divinitatis.

Therefore if Christ is the Exemplar of Adam at creation, He existed prior to Adam in the mind of God. He is decreed primarily and absolutely for His own sake. At least, He is absolutely independent from sin; for He was.

Demonstratio praedicationis apostolicae; Latin translation by S. Weber (Freiburg, 1917), p. 47.

Adversus Haereses, lib. 3, cap. 22, n. 1 (Pat. graec., vol. 7, col. 956).

"De eo quid sit: Ad imaginem Dei..." (Pat. graec., vol. 44, col. 1330).

Incarnatio Verbi, 11 (Pat. graec., vol. 25, col. 115).

De Resurrectione Carnis, c. 6 (Pat. lat., vol. 2, col. 802C).

Adversus Praexeam, c. 12 (Pat. lat., vol. 2, col. 168A).

Sermo 4 in Septuag. (Pat. lat., vol. 208, col. 556A).