Who Kept the Franciscan Recollects Out of Canada?

by John M. Lenbart, O.F.M.Cap. in Franciscan Studies, Vol. 5, No. 3 · September–November 1945

p. 299

Quod si Commissarius impeditus non posset venire ad Capitulum, Guardianus Conventus Sancti Caroli loco ipsius veniat, gaudeatque praecedentia erectionis istius Conventus sicut alii Guardiani locorum inter hunc ordinem, verusque ac legitimus Guardianus ab omnibus habeatur, et tam iste quam Conventus fratres et habitantes in aliis missionibus, si favente Deo augeantur, in tabula Definitorii nominabuntur, et in omnibus Capitulis Provincialibus citabitur Commissarius Novae Franciae, qui etiam poterit esse Guardianus dicti Conventus ob paucitatem fratrum; sed quando veniet ad Capitulum Provinciale, vel quando absens erit a Conventu, ex consensu fratrum alium poterit substituere.

Habebit licentiam dictus Commissarius mittendi fratres sibi subditos in missionibus necessariis, eosque revocare, quando voluerit, et pro negotiis dictarum missionum delegare aliquem in Franciam.

Missio ordinabitur cum sufficienti numero fratrum ab Eminent. Cardinalium Sacra Congregat. de Propaganda Fide praepositis, qui in Novam Franciam missi non poterunt revocari nisi ex consensu Commissarii Generalis Missionis.

Provincialis tamen Vicarius Parisiensis pro tempore existens poterit esse Superior cum suo Definitorio dictae Missionis, et Conventus Sancti Caroli et aliorum instituendorum.

Quia Provincialis non potest semper manere in Conventu Parisiensi, Guardianus Parisiensis posset esse promotor tanti negotii, et quando in capitulis vel congregationibus tractatur de istis Missionibus, et ubi etiam necessarium fuerit, semper advocabitur.

Nominabitur et instituetur promotor Novae Franciae, qui jam est constitutus pro Recollectis in Curia Regis Christianissimi cum suo socio, et qui in singulis Capitulis Provincialibus dictae Provinciae nominatur ex eadem Provincia pro Gallia tota, qui cum aliis negotiis Recollectorum necessaria ad Missionem Novae Franciae promovendum procurabit.

Alius Procurator poterit eligi in Curia Provinciali Provinciae Parisiensis, qui cum Patribus Provinciali et Commissario Novae Franciae et Promotori Curiae Regis existenti correspondentiam habebit cum obligatione monendi Sanctissimum et Congregationem Cardinalium de Propaganda Fide omnia necessaria digna ad promotionem tantae Missionis.

Si qui alii Fratres ex aliis Provinciis Ordinis volunt laborare conversioni dictorum Novae Franciae infidelium, ut jam praescriptum est in Consilio Regis Christianissimi, subjicientur Provinciali Provinciae Parisiensis, et Commissario suo in Nova Francia existenti ad confusionem vitandam.

Fish, Guide to Italian Archives (Washington, D.C., 1911), p. 156, gives it as written in 1634. This is the correct date, and not 1635 as stated in the Annales Minorum. The report was evidently compiled in the spring, on the eve of the annual embarkation of 1634, for it was under consideration at Rome in the summer of the same year. Fish lists the second transcript as having been written in 1639. It is possible that the Recollects submitted another copy of this report to Propaganda in 1639. Yet, with the exception of a few verbal changes, the two transcripts are identical in every detail.