John Ponce, Franciscan Scotist of the Seventeenth Century
by Maurice Grajewski, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 1 · March–May 1946
p. 56
sententia ut tutior, ita magis arridere soleat, operae pretium duxi, quod ipse saepe animadverti et de quo etiam cum plurimis aliis diversarum Scholarum frequentissime discurri, hic omnibus proponere, hoc est Scoti sententiam re vera communiorem esse quam ipsiusmet S. Thomae. Quod quamvis paradoxon videri posset, facile tamen intelliget, qui fatebitur quod omnino aequum est ut faciat eam esse D. Thomae sententiam, quam Dominicani, eam vero Scoti quam Franciscani communiter amplectuntur. Quamvis enim Jesuitae et alii se etiam D. Thomae sententiam sequi profiteantur, et ita etiam quod facile est, ipsum explicent, ut eum in suos sensus detorqueant, nemo tamen aequus rerum aestimator facile crediderit, eos ipsius veram mentem potius assequi quam Dominicanos, qui pro suo in ipsum et propriam Religionem affectu, diligentius eius mentem explorare, et constantius tueri credendi sunt; quod et de Franciscanis quoad mentem Scoti, si comparentur cum illis aliis, qui aliter quam ipsi Scotum explicare vellent, sentiendum est. Supposito ergo quod Scoti Sententia sit illa quam Franciscani, et D. Thomae quam Dominicani defendunt, si comparatio fiat inter utramque Religionem, satis constat Scoti esse longe communiorem; nostri enim Professores et discipuli pro maioris Ordinis amplitudine, longe excedunt numero Dominicanos. Quod si conferatur nostra et illorum cum illa, quam aliarum Scholarum Professores, ut Jesuitae et Doctores saeculares docere solent, et ea dicatur communior, quae apud ipsos communius recipitur, etiam sic Scoti opinionem reperiet magis communem, qui, quod certissimum est, consideraverit sex ad minus ex nostris positionibus in rebus quibus non convenimus cum Thomistis, pro qualibet una ex D. Thomae, a Jesuitis et aliis Professoribus communius defendi. Cuius experimentum facile fieri potest, ut ego saepius, si quis generales ex tota Theologia aut quocumque magno tractatu Scotistarum, Dominicanorum, Jesuitarum, ac aliorum Professorum Theses percurrere voluerit; reperiet enim ex nostris Thesibus ad minus sex in Jesuitarum, ac aliorum Professorum Thesibus, pro una ex Dominicanorum: est ergo ipsa Scoti opinio longe communior.*
Such a marvellous development and general acceptance of Scotism among seventeenth-century Scholastic thinkers cannot be without a sufficient cause. The vitality shown by Scotism during this time cannot be the result of fortuitous chance or a happy coincidence of history. We cannot ascribe the growth of the Scotistic school merely to the presence of several great contemporary minds that embraced this system for even their espousal of Scotism needs an explanation.
To account, in part, for this remarkable movement, it is safe to say that the following causes played a notable rôle:
a) The intrinsic worth of Scotistic Doctrine
Without entering into a detailed account of the excellencies of
4. R. P. F. Joannis Poncii... Theologiae Cursus Integer ad mentem Scoti, (Lugduni, MDCLXXI), praefatio.