A New Source of the "Summa Fratris Alexandri"
by Victorin Doucet, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947
p. 409
De fide Abrahe dicitur quod illa triplicem habuit respectum: unum ad Deum infundentem gratiam, alium ad cognoscentem per fidem, tertium ad ipsum cognitum. Respectu infundentis fidem, semper est fides veri; respectu ipsius cogniti mutabilis dicitur. Talis responsio nihil est . . . (Balliol 62, f. 231d).
The author of this opinion is not named; but we read in the De Fide of Münster 257:
Vel aliter secundum Alexandrum: Fides Abrahe triplicem habet respectum: ad infundentem et ad eum cui infunditur et ad illud respectu cuius infunditur, id est respectu eius quod creditur. Quantum ad duo prima sequitur: si Abraham credidit Filium Dei incarnandum, quod necesse est eum credidisse; et quantum ad illa duo fides Abrahe non dependet a futuro. Quantum ad tertium autem dependet a futuro, hec scilicet: Abraham credidisse Filium Dei incarnandum, quia respicit contingens et mutabile. Est ergo ibi ex parte infundentis necessitas, liceat sic loqui, et ex parte subiecti est necessaria preteritio; sed ex parte tertii, id est crediti, est contingentia, quia illud mutabile erat (Münster 257, f. 64a).
It is indeed the same opinion that Richard and the anonymous author of Münster cite; the first without naming the author, and the other as Alexander's. Now this opinion is exactly that of the Commentary of Assisi 189 in Book III, d. 25:
Ad aliud dicendum quod fides Abrahe triplicem habuit respectum: unum scilicet ad infundentem gratiam et alium ad cognoscentem fidem et tertium ad ipsum cognitum. Secundum autem (respectum) ad Abraham, bene sequitur: fides semel fuit in Abraham, ergo necessarium est fuisse in eo. Secundum autem respectum ad ipsum infundentem, semper est fides respectu veri. Secundum autem respectum ad ipsum cognitum, mutabilis est secundum quod futurum mutabile est. Et sic patet quid est ibi de necessitate et quid de contingentia (Assisi 189, f. 101c).
This opinion is not found in the Summa III, n. 685, which abandons Alexander in order to follow Philip the Chancellor.
We find a little farther on in the same treatise of Münster in the question: Si aliqua sciuntur quae creduntur:
Ad evidentiam precedentium, nota secundum Alexandrum, quod quedam est cognitio sive acceptio in termino et quedam ad terminum, quedam neque in termino neque ad terminum. Nota ergo quod visio in patria cognitio est in termino; visio in via est cognitio ad terminum. Similiter scientia in termino cognitio (!), opinio est ad terminum; sed scientia que est experientia, sicut fuit in B. Virgine, neque est in termino neque ad terminum (Münster 257, f. 64c).