A New Source of the "Summa Fratris Alexandri"
by Victorin Doucet, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947
p. 411
Respondeo: habent plures species materiales, non formales. Dicit enim Augustinus (quod peccatum in Sp. S.) est directe contra gratiam Spiritus Sancti et unitatem ecclesie, in qua fit remissio peccatorum. Sed ex parte gratie duo sunt, scil. misericordia et iustitia. Misericordia quoad dimissionem culpe, iustitia quoad dimissionem pene per satisfactionem. Medium in dimissionem pene ex parte unitatis ecclesie, est amor fraternitatis et fraterne gratie, in quo est remissio peccatorum. Adhuc requiritur quod habeat cognitionem mali inclinantem eum ad detestationem mali et propositum non peccandi... Misericordie opponitur desperatio, iustitie vero presumptio, quando scil. presumit remissionem peccati sine eius pena. Ad hoc quod obicitur, quod due debent esse differentie peccati huius, quia directe est contra remissionem que est per penitentiam, in qua sunt tantum duo: commissa flere et propositum non committere, et ita duo erunt peccata, obstinatio et impenitentia, respondeo: duo sunt in penitentia et alia sunt adminiculantia. Peccatum autem in Spiritum Sanctum est contra remissionem, ita quod non tantum contra penitentiam, sed contra adminiculantia ad penitentiam, sicut invidentia fraterne gratie est contra amorem superne gratie, que est adiutorium penitentie (Todi 121, f. 33d).
Let us open now the Commentary of Assisi 189 at Book II, d. 43:
Ad manifestationem specierum peccati in Spiritum Sanctum, sciendum quod sex sunt species, scil. presumptio, desperatio, impenitentia, obstinatio, invidentia gratie, impugnatio veritatis agnite. Ponatur ergo definitio peccati in Spiritum Sanctum dicens quid est, que talis est: Peccatum in Sp. S. est oppositum per se gratie Spiritus Sancti, a qua est unitas corporis ecclesie, in qua fit peccatorum remissio. Si quis ergo inspiciat causas unitatis ecclesie et causas remissionis peccatorum, habebit sufficienter quare tot sunt species. Sciendum itaque quod ad remissionem peccatorum exiguntur tria: unum scil. ex parte remittentis et aliud ex parte (eius) cui remittitur et tertium est excitativum ad hoc ut fiat remissio. Ex parte autem remittentis est misericordia cum iustitia, quoniam misericordia quoad remissionem culpe et iustitia quoad satisfactionem pene. Ex parte autem eius cui remittitur (sunt duo), scilicet commissa flere et propositum non committendi illa. Ex parte autem excitantis sunt duo, scil. dilectio gratie quoad veritatem agnitam et dilectio gratie quoad bonitatem agnitam. Sed istis sex enumeratis respondent alia sex per oppositum, ut desperatio contra misericordiam, et presumptio contra iustitiam, et gaudium de commisso quod est in obstinatione contra dolorem de commisso, et impenitentia contra propositum non committendi, et impugnatio veritatis agnite contra dilectionem veritatis agnite, invidia fraterne gratie contra dilectionem quoad bonitatem agnitam. Et sic patet numerus specierum (Assisi 189, f. 87b-c).
There is no doubt that it is the Commentary of Assisi, and not the quaestio disputata, which is cited as Alexander's by the anonymous compiler of the MS of Florence. And even the relationship of this text with that of the quaestio of Alexander only corroborates the justice of this attribution. Book II is, therefore, also Alexander's.