Vulgata in Concilio Tridentino
by Jac.-M. Vosté, O.P. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947
p. 418
VULGATA IN CONCILIO TRIDENTINO *
Concilium Tridentinum, propter definitiones suas dogmaticas praecipue Lutheri erroribus provocatas et propter decreta sua disciplinaria quae status moralis praesertim Cleri exigebat, cetera Concilia oecumenica momento superat. In veritate affirmari potest, nos adhuc hodie, post quattuor saecula, vivere ac frui Concilii Tridentini fructibus: si hodie Ecclesia Catholica Romana refulget, prout forsitan numquam saeculorum decursu, sanctitate et apostolatu cleri tam saecularis quam regularis, hoc debetur reformationi verae — pseudo-reformationi oppositae — verae, inquam, reformationi in unione cum Christi Vicario, reformationi a Capite ad membra, reformationi atque formationi spirituali simul ac doctrinali Cleri diocesani in Seminariis et Cleri regularis in Novitiatibus sapienter sancteque a Concilio Tridentino ordinatis.
Etiam in campo biblico adhuc juxta decreta Concilii Tridentini vivimus. Ibi enim definitus est Canon Librorum Sacrorum, complectens tam deuterocanonicos quam protocanonicos sine distinctione auctoritatis. Ibi decretus est exclusivus usus Vulgatae latinae seu textus authentici in tota vita publica, liturgica et doctrinali, Ecclesiae latinae. Ibi ordinata est interpretatio et impressio seu divulgatio Scripturarum. Ibi demum provisum est editioni et emendationi Vulgatae, cui emendationi debetur Vulgata sixto-clementina adhuc hodie in usu Ecclesiae latinae.
Hic considerabimus tantum decretum de usu et authenticitate Vulgatae. Primo huius momentosi et famosi decreti historiam narrabimus iuxta originalia acta et diaria recenter edita. Deinde videbimus quomodo a multis huius decreti vis seu extensio fuerit exaggerata et qualis sit genuinus eius sensus secundum ipsa Concilii acta, sensus authentice declaratus a Summo Pontifice Pio Papa XII, gloriose regnante, in recenter editis encyclicis litteris, "Divino afflante Spiritu".
* Editor's Note: This paper was read by the distinguished author at the meeting of the Catholic Biblical Association of America, held at St. John's Seminary, Brighton, Mass. (August 27-29). We are deeply grateful to Father Vosté, who is the Secretary of the Biblical Commission, for permitting us to print this scholarly and illuminating paper on these pages. It is the first of a series of articles which will treat of the history and content of the Council of Trent on the occasion of the four-hundreth anniversary of this outstanding event in the History of the Church.