Vulgata in Concilio Tridentino
by Jac.-M. Vosté, O.P. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947
p. 420
iam accurate notandos indico —; textus momentosi, inquam, ad iudicandum de sensu decretorum sequentium de usu et authenticitate Vulgatae, — de quibus loquemur postea.
Commissio praeparatoria. Definito igitur canone Librorum Sacrorum, cui apostolicae traditiones adiunctae sunt, quippe quae ab eodem Spiritu Sancto procedant, die Lunae 1 Martii 1546 inceperunt tractare de abusibus circa Sacram Scripturam.
Cardinalis Sanctae Crucis, Marcellus Cervinus, praeses congregationis praeparatoriae (quae dicitur classis), cum eadem declaratione inchoavit: "Cum iam absolverimus partem dogmatis, de receptone videlicet librorum sacrorum et traditionum, debemus et illam, quae reformationem tangit, perficere, nempe abusus, qui ab ipsis scripturis irrepserunt." Iterum igitur atque iterum, canon quidem declaratur dogma; sequentes vero abusus reformatione indigent: haec ex materia disciplinae.
Archiepiscopus Aquensis (Aix) exposuit abusus respicientes statum textus biblici, eius interpretationem, eius impressionem in variis linguis et praedicationem. Ceteri Patres conciliares similiter mentem suam declararunt. Momentosum est sic dictum "secundum votum" episcopi Britonoriensis (Bertinoro), Thomae Caselli O. P. Ut remedium afferretur varietati textuum biblicorum ille proposuit: "Ut una in ecclesia designetur translatio, quae tam ad dogmata conficienda, quam ad contraria extirpanda dogmata vim habet, eaque in omnibus gerendis in medium allata nemini liceat subterfugere, et licet ea, quam prae manibus habemus, non ea frasi et filo sit composita, ut multi desiderarent et fieri posset, tamen propter ecclesiae longam consuetudinem et quia maiores nostri, vita et doctrina longe nobis praestantiores, sic nobis eam suis sententiis interpretatam tradiderunt, arbitror eam non esse omnino mutandam..." Iamvero "vis ad dogmata conficienda et contraria extirpanda" est ipsa authenticitas, quae dicitur "iuridica".
In congregatione generali diei Veneris, 5 Martii 1546 designati sunt Patres conciliares, quibus incumberet munus examinandi colle-
6. CT. V, p. 21.
7. CT. V, p. 22, l. 3-5. Cf. litteras Cardinalium Legatorum X, p. 403, l. 8 sq.; p. 404, l. 24-26; p. 406, l. 23-28.
8. Cf. Van Gulik-Eubel, Hierarchia catholica medii et recentioris aevi III, ed. 2 cura L. Schmitz-Kallenberg, p. 139.
9. CT. V, p. 27 n. 2.