Vulgata in Concilio Tridentino

by Jac.-M. Vosté, O.P. in Franciscan Studies, Vol. 6, No. 4 · December 1946–February 1947

p. 435

siastici, ibidem adderentur saltem inter uncinos. Alibi demonstrabo tales exigentias numquam neque a s. Congregatione de Propaganda pro negotiis orientalibus neque a s. Congregatione pro Ecclesia Orientali fuisse suggestas vel approbatas.

Quod pertinet ad libros spirituales vel liturgicos privatos in lingua vulgari, sicut parva missalia, vesperalia et "parochiales", superfluum videtur repetendum decretum Tridentinum "de usu publico Vulgatae latinae" illos nullo modo respicere, neque ullo modo illos afficere. Libri illi destinantur privatae devotioni fidelium: iamvero patet devotionem tanto efficacius foveri, quanto clarior seu planior est versio pericoparum biblicarum; versio autem facta immediate secundum originales textus, a priori erit clarior ac planior quam versio versionis in multis mendosae. Idem hodie affirmari potest de praedicatione iuxta insigne exemplum Summi Pontificis, qui in augustis orationibus suis numquam textum biblicum citat, quem non probaverit conformem originali textui hebraeo aut graeco.

PROGRESSUS ET VOTUM. — Concludo.

A Concilio Tridentino descendimus ita ad hodiernam praxim; iamvero ab hoc Concilio ad dies nostros, decursu quattuor saeculorum, progressus apparet iam peractus in triplici campo: in praelectionibus, in praedicatione et in oratione liturgica; mutatis enim circumstantiis, decretum "obtinet applicationem mitiorem magisque conformem novis exigentiis seu necessitatibus". — Hodie Sacrae Scripturae professor, digne apteque gravi suo muneri praeparatus, debet explicare Libros Sacros secundum originalem textum: haec est primordialis condicio exegeseos scientificae, quae scrutatur et illustrat litteralem sensum ab hagiographo et Spiritu Sancto intentum, sensum directe expressum in originalibus textibus. — Hic dignus modus verbum Dei tractandi a cathedra professorum transeat oportet ad pulpitum praedicatorum; idem igitur progressus faciendus est in praedicatione, prout diximus paulo supra; atque in verbo "praedicationis" comprehenduntur omnes lectiones et explicationes

19. Ita Bonaccorsi, op. cit. p. 74.