The Terms Ius Positivum and Signum Positivum in Twelfth-Century Scholasticism

by Damian Van den Eynde, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 9, No. 1 · March–May 1949

p. 48

non sacrum, si tamen est signum sacre rei, sacramentum dicitur. Sed signum non sacrum sacre rei, veteris testamenti, signum vero sacrum et sacre rei, novi testamenti dicitur sacramentum.

Magister Martin, Summa, Paris, N.B. lat. 14556, f. 349 .

Signorum alia sunt sacramenta, alia non. Non sacramentorum, alia sunt naturalia, alia positiva. Naturalia sunt, quando per antecedens significatur consequens, ut rubore matutino ymber significatur, vel [per] consequens antecedens, ut melle favum vel cinere ignis. Positivorum vero quedam sunt nec sacra nec sacre rei signum, ut eneus serpens in palo non erat res sacra,—eum enim fregit idolatrie persecutor Ezechias;—tamen erat signum sacre rei, quia pendentis in cruce; quoddam vero est sacrum signum et etiam rei sacre, ut sacra baptismi ablutio est sacrum signum sacre mundationis animae. Omne vero sacrum signum vel non sacrum, dum tamen rei sacre signum sit, sacramentum dicitur non sacrum signum rei sacre, veteris testamenti, sacrum signum rei sacre, novi testamenti sacramentum dicitur. Differunt itaque sacramenta veteris et novi testamenti, quia sacramenta veteris testamenti non sunt signa sacra, quia non iustiticantia: tamen sunt rei sacre, quia rem sacram significantia. Sacramenta novi testamenti, sacra iustificantia et rei sacre quia sacram rem significant.

Lothaire de Segni, De sacro altaris mysterio, 1. IV, c. 39 (PL, 217, 881):

Signorum autem alia sunt naturalia, et alia positiva. Naturalia sunt quae secundum naturam significant. Quorum quaedam sunt quae per antecedens significa[n]t consequens, ut rubore vespertino significatur serenitas matutina. Alia sunt quae per consequens significant antecedens, ut fumo vel cinere significatur ignis. Positiva sunt illa quae secundum impositionem significant. Quorum alia sunt signum (!) rei sacrae, ut serpens aeneus erectus in eremo; alia sunt signa rei non sacrae, ut arcus triumphalis erectus in bivio. Signorum rei sacrae, alia sunt sacra, ut baptismus; alia non sacra, ut agnus paschalis. Sacra sunt signa novi testamenti, non sacra veteris. Quamvis enim utraque sunt signa rei sacrae, id est rem sacram significantia, non tamen utraque sunt sacra signa, id est iustificantia, licet nonnulli dixerunt legalia iustificasse. Haec est enim differentia inter legalia et inter evangelica sacramenta, quod illa significant tantum et non iustificabant, haec autem significant et iustificant. Verum, quandoque large, quandoque stricte sacramentum accipitur. Large, secundum quod omne signum rei sacrae, sive sit sacrum [sive non], dicitur sacramentum: unde signa legalia sacramenta dicitur; stricte, secundum quod sacrum solummodo signum dicitur sacramentum.