The Alleged Fourth Book on the Sentences of Odo Rigaud and Related Documents

by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 9, No. 2 · June–August 1949

p. 123

Troyes 1862, f. 165a. Respondeo quod poenitentia potest tripliciter considerari, scil. in quantum ordinat ad deletionem culpae, et sic dicit gratiam indistincte se ad omnes virtutes habentem;

secundo potest sumi in quantum satisfacit pro culpa specialiter quantum ad poenam sibi debitam, et sic aliquando habet usum unius virtutis, secundum quod contra diversa peccata per diversas virtutes satisfacere contingit;

tertio modo potest considerari in quantum comparatur ad Deum pro iniustitia sibi illata in poena quae illi debetur, et sic poenitentia continetur sub iustitia in quantum actus eius est unicuique reddere quod suum est.

T vacat

Vat. lat. 691, f. 135a. Solutio: Poenitentia potest multipliciter considerari, scil. in quantum ordinat ad deletionem culpae, et sic dicit gratiam indistincte se habentem ad omnes virtutes;

secundo potest sumi in quantum satisfacit pro culpa spiritualiter quantum ad poenam sibi debitam, et sic aliquando habet usum unius virtutis, aliquando alterius, secundum quod contra diversa peccata habet satisfacere per diversas virtutes;

tertio modo potest considerari in relatione ad Eum cui satisfacit pro iniuria illata, et hoc in poena debita. Sic poenitentia continetur sub iustitia in quantum actus (eius) est reddere unicuique quod suum est. Sic ergo secundum unum esse est poenitentia gratia indistincte, non ponendo esse virtutis; secundum reliquum modum est gratia quae est virtus indistincte tamen ad singulas; secundum tertium modum est iustitia et hoc patet per auctoritates supra positas.

Vat. lat. vacat.

A. f. 134b; P. 185c Respondeo. Sicut supra dictum est, poenitentia habet multipliciter esse; habet enim unum esse secundum quod per eam culpa deletur, et quod hoc habet esse gratiae ad omnem virtutem. Respectu ergo deletionis culpae est poenitentia (ergo om. A) gratia indistincte ordinans ad omnem virtutem. In quantum autem satisfacit pro culpa per poenitentiam, habet poenitentia aliquando usum unius virtutis, aliquando alterius, ut pro diversis sit satisfactio.

Inquantum autem Deo satisfacit in poena quae sibi debetur est generalis iustitiae.

Sic ergo secundum unum esse est poenitentia gratia indistincte, non ponendo esse virtutis; secundum reliquum vero modum est poenitentia gratia quae est virtus indistincte ad singulas; secundum tertium modum est iustitia et hoc patet per auctoritates prius positas.

Ponitur autem poenitentia in duplex genus, quia poenitentia remissionem duplicis mali respicit, scilicet culpae, quod fit per se a gratia, et poenae quod fit per se a iustitia virtute vel ab unaquaque virtute indistincte, si consideretur id quod est