The Alleged Fourth Book on the Sentences of Odo Rigaud and Related Documents
by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 9, No. 2 · June–August 1949
p. 126
iotis per delegationem datur auctoritas discernendi inter iustum et iniustum qui tamen nesciunt discernere, ut dictum est. Et iterum multi sunt periti iuris qui sciunt discernere inter iustum et iniustum, et tamen non habent auctoritatem, cum non sint iudices ordinarii nec delegati. Eodem modo est in foro poenitentiali. Igitur sicut ille peccat qui dat auctoritatem discernendi inter iustum et iniustum ipsi idiotae, et etiam qui suscipit; similiter est in foro poenitentiali. Et sic in foro iudiciali aliquis habet auctoritatem sive potestatem discernendi inter iustum et iniustum, non tamen habet usum potestatis exequendae, sic est quod multi sacerdotes non habent usum primae clavis licet habent auctoritatem; tamen habent se usum, et talibus est consulendum ut alios consulant qui habent scientiam discernendi.
Ad aliud dicendum quod usus clavis est aperire et claudere. Aperire autem et claudere est iudicis ordinarii ecclesiastici, qui debet esse iustus iudex, et ideo ad ipsum pertinet scientia ut potestas. Et ideo penes hoc sumuntur claves. Bona autem vita, praedicatio et huiusmodi sunt communiter. Similiter dicendum quod penes illos actus sumuntur claves qui respiciunt clausionem et apertionem; cuiusmodi non sunt benedicere, consecrare et huiusmodi, sed potius ligare et solvere.
datur auctoritas, discernendi inter iustum et iniustum qui tamen nesciunt discernere, et iterum multi iuris periti inter iustum et iniustum qui tamen non habent auctoritatem discernendi cum non sint iudices ordinarii nec delegati. Eodem modo est in foro poenitentiali. Unde sicut ille peccat qui dat auctoritatem discernendi inter iustum et iniustum homini idiotae, et qui suscipit; similiter est in foro poenitentiali. Et sicut in foro iudiciali aliquis habet potestatem exequendi iudicium, qui tamen non habet usum potestatis discernendi, sicut est quod multi sacerdotes habent usum ultimae clavis, non tamen primae, et ideo talibus consulendum (consistendum?) quod illos consulant qui habent scientiam discernendi.
Ad aliud dicendum quod usus clavis est aperire et claudere. Aperire autem et claudere est iudicis, et ideo penes illa sumuntur claves quae pertinent ad iudicem ecclesiasticum in quantum debet esse iustus iudex. Ad iudicium autem pertinet scientia et potestas. Bona autem (est?) vita et huiusmodi sunt communiter omnium, et ideo penes scientiam et potestatem sumuntur claves; similiter dicendum est quod penes illos actus sumuntur claves qui respiciunt clausionem et apertionem, huiusmodi autem sunt ligare et solvere,