Ockham and Aegidius of Rome
by Ernest A. Moody in Franciscan Studies, Vol. 9, No. 4 · December 1949–February 1950
p. 435
kinematic principle which St. Thomas had enunciated. Ockham raises this question, immediately after his critique of Aegidius' arguments, in this form:
Sed contra ista dicitur esse Commentator, primo, quia reprobat Avempace propter hoc quod ponit duplex tempus requisitum ad motum, sive unum naturale propter distantiam terminorum, et aliud propter resistentiam medii. Sed hoc idem ponitur in praedicta declaratione; quia ponitur quod si solum termini distarent, adhuc motus gravium esset in tempore; et manifestum est quod tempus requiritur propter resistentiam medii, secundum Philosophum et Commentatorem hic; ergo ista opinio coincidit cum opinione Avempace, quam reprobat Commentator, dicens: "Et si hoc quod dicit Avempace concedatur, tunc erit demonstratio Aristotelis falsa, quoniam si proportio subtilitatis medii ad subtilitatem alterius medii est sicut proportio tarditatis accidentis moto in altero eorum ad tarditatem accidentem ei in altero, non sicut proportio ipsius motus, non sequitur ut illud quod movetur in vacuo movetur in instanti, quoniam tunc non auferretur ab eo nisi tarditas quae accidit ei propter medium, et remanet ei motus naturalis, et omnis motus est in tempore; ergo illud quo movetur in vacuo movetur in tempore necessario et motu divisibili, et nullum sequitur indivisibile (impossibile)." Ex isto patet quod de incuntione Commentatoris est, quod motus talis non est in tempore propter solam distantiam terminorum, et quod tarditas motus non est accidentaliter a resistentia medii.
After adding four other arguments to the same effect, each one backed by a quotation from Averroes, Ockham, in his response to this first and principal argument, expresses his own conviction that St. Thomas' thesis is compatible with Averroes' position, and it does not entail the dynamic theory of Avempace.
Ad primum istorum dicendum est quod Commentator non reprobat Avempace propter hoc quod ponit quod sola distantia terminorum sufficeret ad hoc quod motus rectus esset in tempore, sed reprobat eum in hoc quod ponit quod quodlibet grave et leve habet unum motum naturalem, cui motui tamquam rei distinctae additur una tarditas accidentalis ex resistentia medii, quae tarditas sit alia res ab ipso motu naturali, per modum quo una linea distincta additur aliae lineae distinctae. Et contra istum intellectum procedit argumentum Commentatoris; quia tunc proportio temporis ad tempus non esset secundum proportionem subtilitatis medii ad subtilitatem, nec secundum proportionem impedientis ad impediens.
Ockham then gives a long argument to demonstrate the incompatibility of Avempace's "law of motion" with that of Aristotle.
21. Ms. Merton Coll. 293, fol. 98RB; the quotation from Averroes, from his commentary on Text 71, is the one translated ante, where the source is indicated in Note 7.
22. Ms. cit. fol. 98vA.