A Terminus Ante Quem for the Commentary of Alexander of Hales
by Kilian F. Lynch, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 1 · March–May 1950
p. 53
TEXT III
COMMENTARIUS ALEXANDRI
Hoc enim falsum videtur quia si per verba de præsenti eam desponsasset, licet postmodum a patre sponsae corrumperetur, sibi non fieret præiudicium quia contracto matrimonio uteretur, ut Extra III, De eo qui cognovit consanguineam uxoris suæ, c. DISCRETIONEM.
Contra: Extra I, eodem titulo, VENIENS, et
COMPILATIONES ANTIQUAE
DISCRETIONEM tuam . . . Quodsi forsitan ad id induci nequiverit, vi prior cogatur redire ad ipsam, et maritali eam affectione tractare, quum adulterium ei non possit obiciere, qui eam adulterandam tradidit, præsertim invitam . . .
C. III, c. 1, De eo qui cognovit consang. uxoris suæ (4, 9) (Augustinus, 561) c. 6, X (4, 13) (Friedberg col. 698)
VENIENS ad nos . . . Inquisitioni tuæ taliter respondemus, quod si occulum esset huiusmodi peccatum, non posset matrimonium rescindere, quod publice contraxisset. Verum si publicum est, quod matrem sponsae suæ cognovit, et sponsae numquam carnaliter adhæsit, imponenda est ei poenitentia paulo maior quam pro adulterio, qua peracta vel parte ipsius, poterit ex dispensatione cum alia matrimonium contrahere et illa alii nubere, et pater sponsae si vult, potest factum dissimulare. Ceterum si sponsam cognovit antequam matrem vel post numquam eam vel aliam potest accipere in uxorem.
C. I, c. 3 De eo qui cognovit consanguineam uxoris suæ vel sponsam sui consanguinei (4, 13) (Augustinus p. 253) c. 2, X (4, 13) (Friedberg p. 696)
ibidem, De divortiis, SI QUIS.
Sed hæc constitutio correcta fuit per illud in Extra III. Posset tamen illud caput VENIENS exponi ut quibusdam placet, de spon. per verba de futuro, et sic tenet; illud De Divortiis intelligitur de separatione quantum est in viro, ut scil. non petat, sed exactus reddat et sic tenet.
(Alexander, Commentarius in Quartum Sententiarum, P mut.; A 164a; E 292r; T 173v)
SI ALIQUIS parochianorum tuorum matrem, sororem, vel filiam uxoris suæ carnaliter forte cognoverit, et hoc publice et manifestum extiterit, est ab ea penitus separandus, et uterque illorum, scil. tam moechus quam moecha, debent sine spe coniugii perpetuo permanere. Si autem id occultum fuerit et secretum, poenitentia de commisso debet accipere et uxori suæ infra tempus poenitentiæ vel extra, debitum si exegerit, solvere. Sane si aliquam uxoris suæ consanguineam quæ illam in tertio vel alio deinceps gradu contingat, carnali commixtione cognoverit, non est propterea inter eos divortium celebrandum, sed delinquenti secundum qualitatem personae et criminis est poenitentia iungenda.