De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950

p. 164

DE ELEMENTIS TRADITIONALIBUS JUSTITIAE IN PRIMAEVA SCHOLA FRANCISCANA

NEMINEM sane fugit ex una parte momentum doctrinale et practicum justitiae, his praesertim temporibus, quibus ubique ad sic dictam quaestionem socialem solvendam ipsa invocatur; ex alia vero parte nullum inquisitorem latet quot dissensus, quot dubia, quot interpretationes circa ipsam, ita ut clarissimus G. Del Vecchio, in universitate civili Urbis Romae professor, de justitia eruditum opus, in plures linguas translatum, cum scriberet, necessarium putavit in primis lectorem admonere, dubia et dissensus circa justitiam numerosiora gravioraque esse quam circa ipsum juris conceptum. In praelaudati operis copiosa bibliographia deest tamen mentio alicuius investigationis, nostro judicio magni momenti, a D. O. Lottin, jam prima vice in quadam ephemeride editae, ac denuo in alio suo opere revisae et recollectae, cuius finis est positive investigare, quid de justitia senserint theologi saeculi XIII, ante translationem totius ethicae aristotelicae ex graeco sermone in latinum. Lottinigitur fontes praesertim ineditos investigans auctoresque primaevos franciscanos perscrutari non omittens,

1. La Giustizia, (Roma 1946), 1, nota 1, ubi citantur verba DE LUGO, De justitia et jure, disp. I, sect. I (ed. Foumials, Parisiis 1868), V, 445: "Adhuc non videtur per haec satis explicari quidditas justitiae, nec eius objectum; declaratur enim justitia in ordine ad jus, tamquam ad obiectum: ipsum autem jus declaratur per ordinem ad justitiam, dum dicitur jus esse justum: quare declaratur unum ignotum per aliud aeque ignotum".

2. "Le concept de justice chez les théologiens du moyen âge avant l'introduction d'Aristote," Revue Thomiste, 44 (1938) 511-521.

3. "Le concept de justice avant l'introduction d'Aristote," in Psychologie et Morale aux XII et XIII siècles, III, 2 Partie, I (Louvain-Gembloux, 1949) 283-299. N.B. Hoc volumen prae manibus non habemus, ideo in sequentibus citabimus primam editionem, prout est in Revue Thom. (cfr. notam praeced.).

4. "Le concept de justice," Revue Thom. 44 (1938), 511: "Or les latins ne connurent cette partie de l'Ethique que par la traduction faite, vers 1245, de l'Ethique toute entière par Robert Grosseteste."

5. Ibidem, ubi tamen agitur tantum de Joanne a Rupella, (p. 517), de Oddone Kigaldo (p. 518 sq.), de S. Bonaventura brevissime in quadam nota (p. 521, nota 2). Omittit utipatet loqui de Alexandro de Hales, secundum istius Commentarium et alia opera, forsan quia in primo opere Lottin de istis non cogitabat, cum praesertim Commentarium alexandrinum tunc temporis nondum cognoscebatur; neque tamen loquitur de justitia sec-