De Elementis Traditionalibus Justitiae in Primaeva Schola Franciscana

by Hermenegildus Lio, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 2 · June–August 1950

p. 166

rariae consideratos.

Praesens investigatio etiam juvabit ad varia problemata de justitia apud eosdem magistros recte interpretanda.

In primis igitur inquiremus elementa a traditione philosophorum et SS. Patrum nostris Auctoribus transmissa; secundo investigabimus quid proprie ipsi Magistri Franciscani senserint de justitia; et tertio considerabimus relationes aliquas cum aliis Scholasticis et praesertim cum S. Thoma.

I. Quid Senserint Praedecessores

Hic examinabimus breviter tantum illos auctores apud antiquos philosophos et Sanctos Patres, qui cogniti fuerint vel cognosci potuerint a nostris Auctoribus.

1. Inter philosophos certe primum locum tenet P l a t o. Ipse enim magnam partem habet in doctrina Scholae Franciscanae, quod patet praesertim ex Summa fr. Alexandri et ex operibus S. Bonaventurae, in quibus Platonis doctrina saepe allegatur vel explicite et directe, vel explicite et indirecte, scilicet non ex directa lectione operum philosophi, sed ex aliorum allatione; vel implicite et indirecte, cum allegatur doctrina S. Augustini, qui plura ex Platone desumpsit.

8. Pro consepectu generali evolutionis doctrinae videsis F.S. FEDELE, "La doctrina delle virtù morali e della giustizia da Aristotele a S. Tommaso", Rivista internazionale di Scienze sociali, 70 (1916), 148-165; 289-303; 401-421; 71 (1916), 162-185.

9. DE WULF, Storia della filosofia medievale, (Firenze 1945), II, 97, scribit quod Summa fr. Alexandri "riserva un posto preponderante alle teorie platoniche e agostiniane provenienti dalla scolastica del secolo XII...". Platonismus tamen Summae fr. Alex. non est dijudicandus ex directis et explicitis Platonis citationibus, quia istae ad viginti non ascendunt in tota Summa: cf. DOUCET in Prolegomena ad Alexandri de Hales Summa Theologica, (Quairacchi 1948) t. IV, XCVa.

10. Ipse Seraphicus, Sermo IV: Christus unus magister (ed. Quairacchi, t. V, 572a, a 18) scribit: "Et ideo videtur, quod inter philosophos datus sit Platoni sermo sapientiae, Aristoteli sermo scientiae". Constat Bonaventuram esse platonianum, quamvis non modo exaggerato hoc est intelligendum, quasi Aristotelem negligeret, quod non est verum: cf. E. SMEETS, "Bonaventure (saint)", Diction. de Théol. cath., t. 2, (Paris 1923), II, 979.

11. Jam enim in genere DE WULF, op. cit., t. I, p. 19, scribit: "Del resto Platone é penetrato nel medio evo più per mezzo di S. Agostino - il suo vassaldo - e dei neopla-