William of Saint-Thierry and the Author of the Summa Sententiarum
by Damian Van den Eynde, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 10, No. 3 · September–November 1950
p. 250
Summa Sententiarum, tr. VI, c. 3 (PL 176)
Nunc videndum est in hoc sacramento, quid sacramentum, quia res sacramenti. Tria hic consideranda oportet: unum quod est sacramentum tantum, alterum quod est sacramentum et res, tertium quod est res tantum.
1. Sacramentum et non res sunt species visibiles, id est panis et vini, et ea quae ibi visibiliter celebrantur, ut fractio depositio elevatio.
Sacramentum enim est sacrae rei signum. Signum autem est quod praeter speciem quam ingerit facit aliquid in mentem venire.
Haec autem visibilia faciunt in mentem venire mortem vel sepulturam vel ad coelos ascensionem et totum ordinem rei cuius sacramenta sunt.
In hoc etiam species panis et vini dicuntur sacramenta corporis et sanguinis dominici, quia, sicut pane et vino prae omnibus aliis cibis sive potibus corpus reficitur, ita illo vero cibo veroque potu anima ad veram vitam nutritur.
Cum Ecclesia quoque saepissime in sacra Scriptura dicatur corpus Christi, et huius corporis panis et vinum sacramenta esse leguntur; quia, sicut panis ex multis granis efficitur unus, vinum ex multis ramecis in unum constituit, ita ex pluribus membris Ecclesia, quae est corpus Christi, adunatur.
2. Sacramentum et res, ipsum corpus Christi et sanguis: res, quantum ad illas species quibus significatur; haec res iterum sacramentum est alterius, scilicet unitatis capitis et membrorum, quam efficit fides corporis et sanguinis Domini.
3. Et ista res sacramenti virtus appellatur. Dicitur etiam spiritualis caro Christi. Hieronymus in Epistolam ad.
De sacramento alteris (PL 180)
(c. 10: the sacramenta of the various corpora Christi)
(356 BC) ... altera Christi caro alterius est sacramentum. Sacramentum enim est sacrae rei signum. Signum autem est quod praeter speciem quam ingerit facit aliquid in mentem venire. Caro autem illa, quae ... veram efficit vitam, sacramentum habet item carnem Christi, quae crucifixa est ...
Rursumque caro quae crucifixa est in panis visibilis forma suum habet sacramentum, quia, cum in mysteriis consideratur fractio depositio et elevatio eius quae ... visibiliter ibi celebrantur ...
... facit venire in mentem fidelium mortem vel sepulturam vel ad coelos ascensionem totumque ordinem rei cuius est sacramentum.
Licet etiam, in eo quod panis inter omnes cibos tenet principatum, visibilis illa species eius carnis possit esse sacramentum: quae ideo dicitur vere cibus, quia nutrit ad veram vitam.
(357 C) ... visibilis illa species sacramenta sunt alterius corporis Christi, quod est Ecclesia ... Namque panis ex multis granis unum efficitur, vinum autem ex multis acinis in unum constituit: quod eiusdem rei est sacramentum.
(357 C): ... corpus Christi ... et sacramentum eius, visibilis illa species, sacramenta sunt alterius corporis Christi, quod est Ecclesia, cuius caput est Christus.
(c. 5-8: the double manducation)
(353 B): Hieronymus in Epistolam ad Ephesios: "Sed dupliciter intelligitur caro Christi: vel spiritualis illa atque