Miscellanea

by Louis Lipsin, O.F.M. Conv. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 1 · March–May 1951

p. 101

Eundem est imitatus Sanctus Thomas, ejus auditor cum Sancto Bonaventura.

Opus hoc approbatum est a sexaginta Magistris parisiensibus, unde Doctor irrefragabilis meruit appellari. Alexander IV statuerat ut in omnibus universitatibus legeretur. Floruit 1263.

2. Sanctus Bonaventura Fidanza de Balneo-Regio scholam suam fundavit Parisiis.

Praeclarissima edidit opera, quae multifaria sunt. Inter ea recensentur Liber in quatuor libros Sententiarum; Legendam majorem, et minorem Sancti Francisci; item officium ejusdem, demptis hymnis; item officium de Cruce, quod composuit in gratiam S. Ludovici Francorum Regis; (p. 481) item prosam illam Lauda Sion Salvatorem.

Ob mellifluam ejus et coelestem doctrinam Doctor Seraphicus dictus est. Floruit 1263.

3. Frater Ricardus de Mediavilla, Anglus, Doctor Copiosus dictus.

4. Frater Rugerius Bacconitanus (sic; Roger Bacon), Anglus, in philosophia, theologia, legibus, medicina, mathematica eruditissimus. Linguas graecas et haebraicas perfecte callebat.

Doctor Mirabilis dictus. Floruit 1280.

5. Frater Guillelmus Varro, Anglus, praeceptor Scoti, docuit Parisiis. Doctor Fundatus dictus. Floruit 1290.

6. Frater Joannes Duns Scotus, Doctor Subtilis nuncupatus, primo in Anglia Oxoniae Sententias legit; deinde in studio Parisiensi, ubi Doctor factus famosissimus est. Sepultus est in choro ecclesiae nostrae Coloniensis. Obiit anno 1308, octava novembris.

Omnes Franciscani doctrinam ejus sequuntur, a qua Scotistae appellantur.

7. Frater Petrus Aureolus, Gallus, Cardinalis, Doctor parisiensis, ubi titulum Doctoris Facundi acquisivit. 1316 floruit.

8. Frater Antonius Andres (sic), Aragonius sectator Scoti. Floruit in Hispania, circa annum 1320 Doctor dulcissimus dictus.

(p. 482)

9. Frater Franciscus de Mayronis, Gallus, Scoti discipulus. Merito dictus est Doctor Illuminatus, quia multa profundissima scripsit. 1323.

10. Frater Bertrandus de Torre, Cardinalis, Gallus, Doctor famosus dictus. 1328.

11. Frater Guillelmus Ocham, Anglus, Scoti auditor, ejusque doctrinae acerrimus oppugnator, ingenio subtilis, clarus eloquio, ut in Sacris Litteris et in theologia suo tempore non haberet aequales, Flos philosophorum et theologorum habebatur.

Tandem princeps Nominalium dictus est.

Obiit Capuae, tumulatus in choro, in pavimento, lapide marmoreo; obiit 20 septembris 1320 (sic).

12. Frater Gerardus Odoni, Gallus, Generalis ordinis celeberrimus, parisiensis academicus. Doctor moralis dictus. 1330.

13. Frater Landulphus Caracciolus, Neapolitanus, Archi-episcopus

6. This date seems to be an abbreviation of "floruit a. 1326;" the same remark applies to other such dates in the following notices.