The Theory of the Composition of the Sacraments in Early Scholasticism (1100-1240) II. Transitional Period (1160-1225) 1. Transmission and Application of the Preceding Theories

by Damian Van den Eynde, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951

p. 133

vario more ecclesiae . . . 57

Confirmation. Forma huius sacramenti duplex est, facti et verbi. Facti, cum episcopus frontem chrismate linit in formam crucis; ideo frontem potius quam aliam partem, ut intelligat is qui confirmatur se ad hoc confirmari ne deinceps erubescat fidem crucifixi: in fronte enim est sedes erubescentiae. Forma verbi episcopis nota est. Nec sufficit forma verbi sine forma facti, nec factum sine verbo. 58

Eucharist. De quo nobis prosequendum est hoc ordine: primo . . . quarto, de quo fiat hoc sacramentum, quinto qua forma fiat . . .

Fit autem hoc sacramentum de pane et vino . . .

Forma huius sacramenti duplex est, verbi et rei. Forma verbi est, quam Dominus edidit dicens: "Accipite et edite ex hoc omnes, hoc est corpus meum"; item: "Accipite et bibite, hic est sanguis meus" . . . Cetera quae precedunt vel subsequuntur dictam formam non sunt de substantia sacramenti, sed divinae laudes vel supplicationes . . .

Forma rei duplex est: in celebrando sacramentum et sumendo. In celebrando. Cum hostia dividitur in tres partes, una in calicem mittitur, alia comeditur, tertia usque ad finem missae in altari reservatur. Unde Sergius papa: "Triforme, inquit, est corpus Christi: pars oblata, in calicem missa, corpus Christi quod iam surrexit monstrat; pars comesta, corpus adhuc ambulans super terram; pars in altari usque ad finem missae remanens, corpus iacens in sepulcro, quia usque in finem sacculi corpora sanctorum in sepulcris erunt." Fractio quoque est repraesentatio passionis et mortis Christi; unde ipse ait in evangelio: "Hoc facite in meam commemorationem," id est in memoriam mortis meae et passionis.

Quaeritur de fractione an vera sit annon. Quod non probatur, quia corpus Christi incorruptibile est: non ergo frangitur. Et Christus in evangelio arguit discipulos, putantes Christi carnem sicut aliam in partes dividendam et morsibus lacerandam.

Econtra probatur vera fractio. Ait enim Ambrosius: "Nihil falsi putandum est in sacrificio veritatis, sicut fit in magorum praestigiis, ubi delusione quadam falluntur oculi ut videant esse quod non est.

Redditur. Corpus Christi, integrum manens, frangitur vere, qua auctoritate ianuis clausis intravit ad discipulos et clauso utero exivit de eo. Cui consentit approbata confessio Berengarii dicentis: "Panis et vinum quae in altari ponuntur post consecrationem, non solum sacramentum sed etiam verum corpus et sanguis Christi est, et sensualiter, non solum sacramento, sed in veritate manibus sacerdotum tractatur et frangitur et fidelium dentibus atteritur." Ecce vere dicitur frangi. Integrum tamen manere dicit. Hieronymus: "Singuli, inquit, accipiunt Christum Dominum, et singulis portionibus inest totus Christus, nec per singulas minuitur, sed integrum se praebet in singulis." Hilarius de eodem: "Ubi, inquit, pars est corporis, est et totum."

Alii econtra dicunt ibi videri esse fractionem et non esse, nec tamen illudi quia ad utilitatem fieret. Alii dicunt nullam substantiam, sed panis formam in veritate frangi. Quae autem sententia vera sit, Deus scit.

Quaeritur de forma et accidentibus, colore et sapore et pondere et similibus, in quo subiecto sint. Quidam dicunt in nullo et tamen esse, sed sine subiecto. Alii dicunt esse ergo in Christi corpore. Sicut enim in transfiguratione in monte Thabor in carne mortali apparuit immortalitas, ita modo in mortali apparent mystica forma et accidentia panis.

Forma igitur in qua sumitur, sive in aliquo sit sive in nullo subiecto sit, forma est panis quae ad corpus et vini quae ad animam refertur. 59

57. Institutiones (Paris Nat. lat. 14886, f. 54d. 55a = Oxford Merton Coll. 132, f. 148d.

58. Ibid., f. 56b = f. 149d.

59. Ibid., f. 56a. 57d = 150a. 151a.