Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione
by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951
p. 147
commenta in Cantica et in Psalmos. Sed nullam ibi explicitam declarationem pro assumptione corporea Virginis invenimus.
Elementa positiva quae colligimus, spatio duorum saeculorum comprehenduntur, a secunda medietate saec. XII ad primam medietatem saec. XIV. Momentum quod prae se ferunt, non est omnino negligendum. Una cum prioribus popularibus compositionibus, quales sunt versus Wace et Hermanni de Valencenis saec. XII, cum anonymo poemate L'assumptions Notre Dame e prima saec. XIII medietate, cuius auctor videtur esse Gualterius de Coinci , cum poemate 'provinciali' Le Breviari d'amor poetae trobadorici Matfre Ermengaud, O.F.M., sub finem saec. XIII (cuius contenta multo magis digna sunt consideratione, quatenus auctor postquam leviter narrationes legendarias attinxit, insistit in demonstratione assumptionis), una cum istis — dicebamus — habentur theologi.
Post Guidonem de Orchellis, cuius Summa de officiis Ecclesiae posterior censetur a. 1215 , habetur Odo de Castro Radulphi (Eudes de Châteauroux), cuius sunt duo sermones a. 1231 habiti. Forsan parum posteriores sunt sermones Ioannis de Rupella, O.F.M. († 1245), nam panegyrici in honorem S. Antonii Patavini in sermonario contenti , indicant collectionem saltem sermonum,
16) Cf. P. Meyer, Légendes hagiographiques en français, in HLF XXXIII, Paris 1906, 363-5; textus infra tradendi exstat redactio brevior ac aliquantisper differens, quam invenire potes apud P. Meyer, Notice de MS. de l'Arsenal 5201, in Romania, XVI (1887), 54ss.
17) P. Meyer, Légendes hagiographiques, 366; A. Duval, Le prêtre Herman, in HLF XVIII, Paris 1835, 830-7; U. Chevalier, Répertoire des sources hist. du M. A.: Bio-bibliographie, I, Paris 1905, 2127.
18) Meyer, Légendes hagiographiques, 366s; praeterquam in codice a nobis adhibito, poema asservatur quoque in cod. 3517 Bibl. Arsenalis (Parisiis), f. 121.
19) Cf. P. Meyer, Matfré Ermengau de Béziers, troubadour, in HLF XXXII, Paris 1898, 16-56.
20) H. Betti, O.F.M., Animadversiones in opera Guidonis de Orchellis, in Antonianum, XXIV (1949), 49; Glorieux, Répertoire, I, 285.
21) M. M. Davy, Les sermons universitaires Parisiens de 1230-1231 (Études de philos. médiév., XV), Paris 1931, 6, 17, 128-30; nihil notandum in sermone habito ab anonymo fratre Minore die 15 augusti 1231, ac edito a Davy, ibid., 402-7.
22) Parisiis, Bibl. Nation., cod. lat. 15939, f. 215b: "Quasi stella matutina...ad laudem et gloriam b. Antonii praedicatoris fratrum minorum"; secundus sermo in f. 217d, tertius vero in f. 218d: "Perfectus autem omnis erit... Magister b. Antonii fuit b. Franciscus, unde quamvis huiusmodi magisterium dicatur de secundo, potest nihilominus dici de b. Francisco. Ipse b. Antonius perfectus fuit sicut magister eius." Horum sermonum collectioni non praeficitur nomen Ioannis de Rupella; cf. V. Doucet, Matres franciscans de Paris: Supplément au "Répertoire . . . de M. le Chan. P. Glorieux, in Arch. Franc. Hist., XXVII (1934), 540. P. W. Lampen, in Studi Francescani, s. 3, VII (1935), 446-51, edidit quemdam sermonem Rupellensis de Virginis assumptione, sed cl. auctor minus feliciter selegit, nam in illo sermone nulla invenitur mentio de assumptione corporea.