Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione
by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951
p. 158
IOANNES DE RUPELLA, O.F.M. († 1245) (Sermo de assumpt., Parisiis, Bibl. Nat. lat. 15939)
(f. 232b) Astitit regina... Ps. 44, 10. Quae sit ratio... (f. 233d) Nubecula, id est Maria propter humilitatem interiorem, parva propter exteriorem, ascendebat de mari, hoc est de miseria huius sacculi. In hoc quod additur: quasi vestigium hominis insinuatur plenitudo glorificationis. Vestigium hominis est vestigium Christi. Sic ergo Christus ascendit non solum secundum animam, sed et secundum corpus in gloriam, sic quasi vestigium eius possumus dicere Mariam non solum in anima, sed etiam in corpore in caelis assumptam, ut inde transmittat inundationem pluviae ad terram, id est devotionem gratiae sive lacrimarum ad animam... (f. 234d) Immo sicut honoravit Patrem in terris, Ioan. 8, 49: Ego honorifico patrem meum, sic hodie honorificat matrem in caelis, unde Astitit regina a dextris tuis, quemadmodum de Christo dicitur : Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Si ergo elevata est magnificentia tua , Christe, quia sedes ad dexteram Patris, ergo et exaltata est tua sancta Genitrix, quia hodie Astitit a dextris tuis in vestitu deaurato, in quo monstratur pulchritudo glorificationis. Anima enim quodam modo se habet ad corpus suum sicut corpus ad vestimentum. Vestimentum illud significat gloriam immortalitatis. Unde transfigurato sermone de solemnitate hodiernae festivitatis, dicitur Is. 52, 1: Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion! induere vestimentis gloriae, Ierusalem, civitas Sancti. Et dirigitur sermo ad ipsam beatam Virginem et dicitur: Consurge, quia hodie forte est dupliciter elevata, in corpore scilicet et anima; elevata, inquam, de praesenti vita quae est quasi somnus, et bene dicitur civitas, quia refrigerium est tutissimum hominibus ad ipsam confugientibus.
Ne ergo cogitet aliquis et dicat apud se quod istud in vestitu deaurato solet pertinere ad gloriam animae, propter hoc additur: circumdata varietate quasi supra gloriam interiorem, prout dicit Psalmus : Omnis gloria filiae regis ab intus; et addit exteriorem, propter quod dicitur: circumdata varietate, nam in deauratione designatur incorruptibilitas corporum in futuro, quae modo sunt corruptibilia, quando mortale hoc induetur immortalitatem et corruptibile hoc incorruptionem, I Cor. 15, 53. Unde in hoc designatur gloria incorruptionis; propter hoc quod dicitur: Circumdata varietate, designatur varietas gloriae in dotibus aliis; unde ad designandam Mariae gloriam reperiuntur figurae secundum quatuor glorias, quae dotes nominantur.
Reperitur enim in vestimento deaurato, vestimento luminoso, vestimento byssino, vestimento purpureo.
In vestimento deaurato, ut dictum est, significatur incorruptio impassibilitatis. In vestimento luminoso exprimitur dos sive gloria claritatis, unde Apoc. 12, 1: Signum magnum apparuit in caelo, mulier amicta sole et luna sub pedibus eius. Amicta dicitur beata Virgo sole, id est claritatis luminositate, et luna sub pedibus eius, id est omnis mutabilis creatura. In vestimento byssino significatur gloria subtilitatis, unde Apoc. 19, 7-8: Venerunt nuptiae Agni, et uxor Agni praeparavit se. Et datum est ei ut cooperiat se byssino candido et splendido, ad designandum subtilitatem corporis beatae Virginis. Byssus enim erat de lino subtilissimo. Item in vestimento purpureo exprimitur gloria agilitatis, unde et Num. 4, 13, de altari holocausti quod cum debet deferri, debet mundari cinere et involvi vestimento purpureo. Quamvis corpus Christi dicatur altare, nihilominus dicitur altare corpus beatae Mariae, in quo oblatum est primum sacrificium redemptionis nostrae, sed debet mundari cinere, id est incinerationis necessitate, et involvi purpureo vestimento, id est corpore agili, glorioso, quae agilitas designatur in purpura, quae fit de serico. Sericum autem levissimum est. De primis duobus dicitur in laudibus eius, in Prov. 31, 25: Fortitudo et decor indumentum eius. Per fortitudinem autem accipitur incorruptionis virtus, per quam impassibile efficitur corpus; per decorem autem accipimus claritatis fulgorem; per byssum, subtilitatem; per purpuram, agilitatem. Et hoc est circumdatio varietatis, in qua monstratur pulchritudo glorificationis beatae Virginis.
7) III Reg. 18, 44.
8) Ps. 109, 1.
9) Ps. 8, 2.
10) Ps. 44, 14.