Traditionis Gallicae Saec. XII-XIV Ignota Documenta de Virginis Assumptione

by Caelestinus Piana, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951

p. 161

GERARDUS DE RHEMIS (ca. an. 1271-1302)

(Expos. salutationis angelicae, Parisiis, Bibl. Nat. lat. 14923)

... (f. 19a) Pulvis es, et in pulverem reverteris ... Sed Virgo Maria fuit benedicta per exclusionem istius triplicis maledictionis ... Tertio fuit benedicta quia non est in pulverem redacta, quia assumpta est in caelum sine corporis incineratione, sicut pie credit Ecclesia. Psalmus : Surge, Domine, in requiem tuam etc., quia ipse solus qui carnem sumpsit ex ea, et ipsa non habuerunt corpora incinerata. "Putredo enim et vermis opprobrium est humanae conditionis", ut ait Augustinus (cod. Ambrosius) , a quo immunis fuit Virgo Maria.

GUIDO EBROICENSIS, O.P. (saec. XIII ex.)

(Sermones de assumpt., Parisiis, Bibl. Arsen. lat. 402)

1... (f. 295c) In die defunctionis tuae, Eccli. 1, 13. Consuetudo est... Unde creditur quod ipsa die vel cito post fuerit corpus assumptum. Cuius ratio potest esse quia verum est quod Deus est omnibus et ubique per potentiam, sed in sanctis per gratiam; sed alio et singulari modo fuit in Virgine, quia persona Filii Dei fuit in ipsa et accepit carnem de ipsa; ergo ipsa fuit quasi cella divinitatis. Incongruum enim esset quod theca divinitatis esset putrefacta, et ideo creditur assumpta corpore et anima. Unde verum est quod animae quae sunt in gloria, habent quamdam inclinationem ad corpora sua rehabendi ea, sed illa fuit in plena pace, quia habuit corpus suum et ideo in gloria consummata.

2... (f. 296c) Fons ascendebat de terra ..., Gen. 2, 6. Naturaliter cernimus... Potest sibi (scil. Mariae) dici illud Gen. 35, 1: Ascende Bethel et habita ibi. Bethel interpretatur domus et non de terra , quia dicitur in Psalmo : Suscitans de terra inopem. Constat quod non fuit inops quantum ad animam, immo plena gratia; ergo intelligitur quantum ad corpus. Ergo corpus inops est elevatum, ergo potest intelligi per hoc assumptam esse in corpore cito post (cod. per) mortem.

3... (f. 297d) Pro eo opere tuo plenam mercedem recipies a Domino, Ruth 2, 14. Quoniam rex remunerat ... Plenam mercedem recipies. Per hoc satis ostenditur quod (Maria) fuit et est assumpta in corpore et anima. Anima separata non est plene homo, sed pars hominis et humanae speciei, nec habet adhuc plenam mercedem, quia semper habet quemdam appetitum naturalem reuniri corpori suo, quod erit post iudicia(?), et tunc habebunt omnes plenam mercedem, sicut boni; vel plenam poenam, sicut mali. Sed dicitur quod illa habet plenam mercedem, ergo habet corpus et animam et ideo potest dicere illud Eccli. 24, 16: In plenitudine sanctorum detentio mea, et in Psalmo : Secundum nomen tuum, sic et laus tua in fines terrae. Iustitia plena est dextera tua, hoc est iusto praemio in corpore et anima.

MATFRE ERMENCAUD, O.F.M. (saec. XIII ex.)

(Le Breviari d'amor, vers. 12751-12860, publié par la Societé Archéol., Scient et

Littér. de Béziers, I, Béziers-Paris 1861, 446-50)

Del traspassamen e de l'asumpcio de nostra dona

Enquaras devetz mais saber Atretal fay totz le cayros; Qu'el quinzen jorn d'aost, per ver, E per aisso quar la parsos Ela passet d'esta vida, Quel vers filhs de Dieu lo paire Et fo per cert sebelida Receup del cors de sa maire Ins en la val de Jozaphat S'en montet el cel, atretal Entre .II. puegz que son nomnat Crezem del san cors maternal; L'us Syon, l'autres Olivetz; Quar tot fo d'una natura.

13) Gen. 3, 19.

14) Ps. 131, 8.

15) De assumpt. B.V.M., c. 5 (inter opp. Augustini, PL 40, 1145).

16) Cf. Hieronymus, De nomin. hebr. (PL 23, 775).

17) Ps. 112, 7.

18) Ps. 47, 11.