Three Sums of Logic Attributed to William Ockham

by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951

p. 185

S1 (fol. 99ra)

P. III, IV, c. 8

Post haec dicendum est de compositione et divisione coniunctim. Et primo sciendum, quod tunc est aliqua oratio multiplex secundum compositionem et divisionem, quando aliqua oratio prolata vel scripta propter solam diversam punctuationem dictionum potest habere diversos sensus. Sicut ista oratio sic prolata: Quidquid vivit semper est, si punctuaretur sic: Quidquid vivit semper, est, habet unum sensum; si autem punctuetur sic: Quidquid vivit, semper est, habet alium sensum, ita quod causa apparentiae istius fallaciae est identitas earundem dictionum in oratione composita et divisa. Causa non existentiae est diversitas punctuationis.

Istius autem fallaciae sunt duo modi principales. Primus est quando tota oratio sive composita sive divisa remanet in utroque sensu categorica vel hypothetica. Secundus modus est, quando sensus compositus est propositio categorica et sensus divisionis est propositio hypothetica. Et secundum hoc posset poni distinctio inter compositionem et divisionem, ut illae orationes dicantur multiplices secundum compositionem, quando uterque sensus est propositio categorica vel uterque est propositio hypothetica. Illae autem dicuntur multiplices secundum divisionem, quando unus sensus est propositio categorica et reliquus est propositio hypothetica. Utrum tamen isto modo sit accipienda distinctio istarum fallaciarum, non multum curo, quia hoc scire non repu-

S2 (f. 177b)

1. 8, c.

Sequitur de fallacia compositionis et divisionis, quae est deceptio proveniens ex hoc quod alicuius unius orationis dictiones possunt componi vel dividi ab invicem. Sicut ista est distinguenda: Quidquid vivit semper est. Potest enim haec dictio 'semper' componi cum hac dictione vivit vel dividi ab ea. Non autem differunt istae fallaciae per hoc quod quando oratio in sensu composito est falsa, est fallacia compositionis et quando in sensu diviso est falsa est fallacia divisionis, quia eadem propositio potest esse primo falsa in sensu composito et non in sensu diviso, sed postea potest esse in sensu diviso et non composito. Sic ista: Omnis homo currens velociter addiscit, poterit esse vera, si velociter componatur cum hac dictione currens, et falsa, si dividatur ab ea, puta si aliquis currat velociter et nullus homo addiscat, et postea poterit accidere econverso, puta si nullus currit velociter et tamen aliquis currens addiscat velociter. Fallacia autem non putatur propter solam mutationem rei vocibus eodem modo dispositis, ergo tali modo non distinguitur fallacia compositionis et fallacia divisionis, sed eadem propositio potest primo esse falsa in sensu composito et non in sensu diviso, et postea poterit esse falsa in utroque sensu. Et ita in eodem argumento sophistico esset primo fallacia compositionis et postea non esset fallacia compositionis.

Ideo aliter potest dici, quod quandoque aliquo modo eadem est fallacia compo-

S3 (f. 240r)

Tertia fallacia in dictione

vocatur compositio et quarta divisio. Circa quod non est curiose disputandum, an sit una fallacia vel plures, aut quis vocandus sit sensus compositionis et quis divisionis; hoc enim parum vel nihil prodest ad alias scientias intelligendas. Est autem fallacia compositionis et divisionis deceptio proveniens ex hoc quod partes orationis eiusdem possunt diversimode componi vel dividi ab invicem. Unde causa apparentiae est identitas orationis. Causa non existentiae est diversitas sensuum, propter quod dictiones eiusdem orationis aliter et aliter possunt componi et dividi ab invicem.

Sunt autem duo modi principales.

Primus est, quando retento eodem ordine dictionum (secundum eundem ordinem dictio cum!) patenter in tardis et rudibus possunt esse diversi sensus propter hoc, quod aliqua dictio potest componi vel dividi ab alia, quod apparet ex sola punctuatione diversa. Sic distinguendae sunt tales: Quidquid vivit semper est. Haec dictio 'semper' potest componi cum hoc verbo vivit, et est vera vel potest dividi ab eo, et tunc est falsa.

Secundus modus est, quando eadem dictio non habet patenter plures sensus retento eodem dictionis ordine, sed in explicatione sensuum est aperta et patens diversitas sensuum propter hoc, quod aliqua vel termini diversimode componuntur vel dividuntur ab invicem, sicut patet hic: Quinque sunt duo et tria. Nam unus sensus est patet hic: Quinque sunt duo et