Three Sums of Logic Attributed to William Ockham
by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951
p. 187
exemplo potest distingui sensus compositus a sensu
diviso, non ex eo quod haec dictio 'velociter' potest componi cum hac dictione 'currens' vel cum hac dictione 'movetur', sed ex hoc quod haec dictio 'movetur' potest componi cum hac dictione 'velociter' vel dividi ab ea, quia tunc nulla alia copulatur immediate. Et isto modo aliquis idem sensus est compositus et divisus; si aliter, erit compositus et non divisus. Compositum enim et divisum in illa significatione, in qua accipiuntur, quando attribuuntur fallaciae compositionis et divisionis non sunt opposita, licet connotent diversa, sed possunt competere eidem.
Secundus modus principalis compositionis et divisionis est, quando non ex sola punctuatione retentis omnino eidem dictionibus nulla alia addita potest faciliter rudibus clare et aperte patere diversitas sensum, sed quando in clara et aperta expressione sensum interdum aliquibus dictionibus additis vel aliqua eadem aut aliquibus eidem replicata vel repetita eadem dictio componitur cum una vel pluribus, vel in uno sensu non in alio. Sicut ista: Quinque sunt duo et tria, vel non habet vel non patet rudibus habere diversos sensus ex hoc quod istae dictiones retento eodem ordine nulla addita vel subtracta possunt diversimode punctuari, sed in expressione sensum talis clara patet diversa compositio eiusdem dictionis cum alia vel aliis; nam unus sensus est . . . Here follows a discussion of this proposition and also of modal propositions . . .
Porro, quamvis praedicto modo possit fallacia compositionis distingui a fallacia divisionis et utriusque possint assignari duo modi principales, quorum sensus dividitur in duos, ut unus dicatur, quando oratio composita est categorica, et divisa hypothetica, alius quando utraque est categorica, sicut in propositionibus in quibus ponitur dictum propositionis cum modo, tamen, sicut tactum est prius, de hoc minimum est disputandum et contendendum; est magis curiosum quam utile pro aliis scientiis, sicut et curiosum est nimis investigare, an propositiones, quae secundo modo distinguuntur, scilicet modales sint distinguendae secundum compositionem et divisionem vel amphibologiam, et si secundum utramque, an magis proprie secundum amphybologiam vel secundum compositionem et divisionem. Sufficit enim scire pro aliis scientiis, ad quas notitia fallaciarum sicut et aliorum logicalium ordinatur, quod tales orationes possunt habere tales diversos sensus.
If we compare these texts, we find many relations between S1, S2 and S3. In each text we find the admonition that it is not of much value to distinguish the fallacy of composition from that of division. None of the early or contemporary logicians have this as far as we were able to check. The almost identical wording of this warning is quite remarkable.
Furthermore each Summa distinguishes only two principal modes, which is also quite characteristic, and each Summa puts