Three Sums of Logic Attributed to William Ockham

by Philotheus Boehner, O.F.M. in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951

p. 192

utraque praemissa in nullo variatur sicut patet intuenti, quia nec secundum se nec secundum suum significatum nec secundum suppositionem nec quocumque modo aliter quam in optimo syllogismo.

... Hic tamen intelligendum quod numquam hoc contingit nisi quando alterum illorum aliter significat quando accipitur divisim et quando accipitur coniunctim, sicut hic: Iste canis est tuus significat possessionem; quando dicitur sic: Iste canis est tuus, ly tuus non significat possessionem sed aliud. Sed tunc videretur quod numquam talis modus esset fallacia extra dictionem, sed semper in dictione, quia ad dictionem pertinet significare. Dicendum, quod in isto modo semper coincidunt fallacia accidentis et alia (aliqua?) in dictione; sed propter aliud dicitur fallacia accidentis et fallacia in dictione. Dicitur enim fallacia accidentis propter hoc quod ex hoc quod aliqua sunt unum cum tertio per praedicationem divisam non convenit inferre illa esse unum cum eodem tertio non variato per praedicationem coniunctam; et ex hoc scitur quod ex propositione in qua praedicatur coniunctim de tertio non convenit inferre unum praedicari de tertio, sed est ibi fallacia figurae dictionis propter variationem dictionis in una propositione et in alia ... fol. 131rb s.

The quotation of fol. 183rb concerns the fallacia consequentis. First we shall present the pertinent texts.

S1 (fol. 104rb)

III, IV, c. 12

Unde sciendum quod lis istius secundi modi principalis est, quando illa consequentia arguendo enthymematice et quando que arguendo ex pluribus propositionibus. Si autem est ex pluribus propositionibus, ad hoc quod sit consequens requiritur quod consequens inferat quamlibet propositionem positam in antecedente et non econverso. Et si arguatur in figura, semper simul cum hoc erit fallacia accidentis.

S2 (fol. 184rb)

Secundus modus principalis

Secundus modus principalis est, quando illa consequentia quae est consequens et non antecedens, sit in aliquo argumento sophistico antecedens, et illa quae vere est antecedens et non consequens sit consequens, id est quando sequitur econtra et non sic. Ista enim propositio: Omnis homo currit, vere est consequens et non antecedens ad istam: Omne animal currit, et ista: Omne animal currit, vere est antecedens et consequens. Et ideo, si ista: Omne animal currit, fiat consequens in alia consequentia vel argumento, et ista: Omnis homo currit, fiat antecedens, committitur fallacia consequentis penes illum modum. Propter hoc distinguitur iste secundus modus a primo modo istius secundi principalis, quia in priori modo potest committi fallacia consequentis, quamvis nulla propositio accepta sit consequens ad aliam, sicut hic: Si homo est albus, asinus est albus; nullus ho-

S3 (fol. 243r)

Secundus modus est, quando illa propositio quae vere est consequens vel per aliquam conditionalem expresse denotatur esse consequens, ponitur loco antecedentis sic: Omnis homo currit, ergo omne animal currit; nam sequitur econverso et non sic; idem enim quod est vere consequens, ponitur loco antecedentis. Si domus est, paries est, nulla domus est, ergo nulla paries est.

Nam per istam conditionalem: Si domus est, denotatur, quod ista: Nulla domus est, est consequens respectu alterius: Nulla paries est, per istam regulam: Si aliqua conditionalis est bona, oppositum consequentis est antecedens ad oppositum antecedentis. Et ideo quia ista:

Nulla domus est, ponitur in antecedente, in praedictis sophisticis, committitur fallacia consequentis, quia in consequentia, qua una propositio infertur ab una consequentia, ponitur loco alterius. Et ideo non sequitur sic, sed econverso ...