General Chapter at Genoa Between 1399 and 1402 Mentioned in Letter of Pope Boniface IX

in Franciscan Studies, Vol. 11, No. 2 · June–August 1951

p. 237

Iidem successor et fratres eiusdem provinciae requisitionem ipsam transeuntes aure surda dictam summam sibi restituere et alias ipsas conventiones et pacta observare contra justitiam recusarunt, hactenus et recusant, etiam in hac parte ingratitudinis vitio laborando propter quod idem Franciscus in capitulo generali eorundem fratrum tunc apud civitatem nostram Assisinatem quamdam sententiam pro se contra successorem et fratres ipsos de dicta provincia et nuper in alio generali capitulo etiam dictorum fratrum tunc Januae celebratis, executionem praedictae sententiae sub dictis formis et secundum dictum morem se asserit reportasse. Cum antea sicut eadem petitio subjungebat Franciscus dubitet quod praedicti successor et fratres dictae provinciae forsan effectum sententiae et executionis eorundem in ipsius majus dispendium et gravamen per litium amfractus sive cavillosas juris subtilitates in longum protrahere velint sive non curent ipsi finem et executioni parere, pro parte dicti Francisci fuit nobis humiliter supplicatum ut providere sibi super hoc opportune de benignitate apostolica dignaremur.

Nos igitur conventionum et pactorum ac sententiae necnon executionis huiusmodi tenores haberi volentes praesentibus pro expressis et attendentes rationi fore consonum quod dicto Francisco juxta eadem conventiones et pacta satisfiat per eosdem successorem et fratres provinciae memoratae ac huiusmodi supplicationibus inclinati fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis ministro provinciali sive successore et fratribus praedictae provinciae et aliis qui fuerunt evocandi et auditis hincinde propositis summarie simpliciter et de plano et sine strepitu et figura judicii inter partes ipsas auctoritate nostra super premissis si voluerint amicabiliter componere non postponas . . . Alioquin sententiam ipsam etiam si juris solemnitates in ea et subsecuta executione ipsa in eisdem capitulis Assisii et Januae celebratis non intervenerunt sive alii defectus per quos de nullitate quomodolibet impugnari possent comprehendantur in ipsis et eis non obstantibus debite exequaris vel de novo causam eadem auctoritatem juxta eadem conventiones et pacta prima ratione decidas faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes antea qui fuerunt nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Non obstantibus eiusdem praedecessoris alia quae incipit Exivi de paradiso necnon pie memorie Bonifatii VIII etiam praedecessoris nostri qua cavetur ne aliqui extra suas civitates et dioceseos (in quibus deputati fuerint) nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam diocesim a fine suarum a sede apostolica deputati ad judicium evocentur. Seu ne judices ipsi extra civitates et dioceseos in quibus deputati fuerint contra aliquos procedere sive alii vel aliis vices suas committere praesumant, et de una aut duabus dictis in consilio generali ut etiam de personis ultra certum minimum ad judicium non vocandis et aliis constitutionibus aptis contrariis quibuscumque. Seu si ordini praefato ab eadem sede sit indultum quod personae ipsius ordinis ad judicium trahi aut suspendi vel excommunicari seu ipsae aut dicti ordinis loca interdici non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem et qualibet alia dictae sedis indulgentia generali vel speciali cuiuscumque tenoris existat per quam praesentibus non expressam vel totaliter non insertam tuae jurisdictionis explicatis in hac parte valeat quomodolibet impediri quae quo ad hoc ipsis nolumus aliquatenus suffragari. Datum Romae apud sanctum petrum iiij non. augusti pontificatus nostri anno tertiodecimo.

CONRAD WALMSLEV, O.F.M.

S. Chiara, Naples.

14. John XXII only confirmed this constitution Oct. 1, 1317. It was originally promulgated by Clement V, May 6, 1312.

15. The words in round brackets are erased. The scribe had nearly omitted one or two lines.