La Connaissance Intellectuelle du Singulier Matériel chez Duns Scot
by Camille Bérubé in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 1 · March–May 1953
p. 35
a re, non capit hoc, ut hoc; sed respectu intellectus Dei, non sic est, quia ab illo immediate cognoscitur haec ut haec.
Et cum dicitur, sensus est singularium, dico quod impossibilius est singulari per se sentire, quam per se intelligi, quia principium immutandi sensum non potest esse nisi natura, ut natura; igitur non immutat, ut haec, ideo sensus non cognoscit per se singulare, ut hoc. Quia si sint duo corpora in eodem loco, nullus sensus judicabit ibi dualitatem accidentium, esto quod illa duo sint alba; igitur solum refertur sensus per se in naturam, et non in naturam, ut haec. Quomodo igitur intelligit Aristoteles? Dico quod dicit quod intellectus est universalium, quia intellectus sicut potest in universale, sic potest in singulare, et sic potest in utrumque. Nunc autem sensus sic potest in singulare, quod nullo modo potest in universale; Philosophus enim accipit naturam, ut communicatur, et in illam naturam potest sensus, quam singularitas concomitatur, et ista natura, ut natura non est universalis.
Et cum dicitur postea quod nos non distincte cognoscimus singulare, dico quod hoc est ex ordine ad phantasmata. Vel esto quod intellectus noster accipiat notitiam immediate a re, quia tamen in statu isto non potest moveri a natura ut haec per se, hinc est quod non intelligimus nunc singulare directe et per se. Si tamen intellectus esset separatus ab istis impedibilibus, per se cognosceret singulare ut hoc.
Primo igitur, neque habuit actualem cognitionem intuitivam omnium singularium, neque derelictam ab intuitiva actuali, quia illa non est nisi ex hoc quod prius infuit cognitio intuitiva actualis, et multorum tunc non habuit notitiam actualem, nec derelictam ex actuali.
Ad auctoritates Evangelii et Apostoli, dico quod ita verae sunt litteraliter secundum hunc intellectum, sicut quod ego didici, ita enim vere incepit pavere, et acquirere notitiam intuitivam, sicut ego.
Ad aliud autem, dico quod Christus habuit veras conditiones viatoris quantum ad aliqua; in nobis autem est absolute necessarius processus ex sensibilibus ad causandam cognitionem intuitivam; et quantum ad aliud, est cognitio sensitiva in nobis necessaria propter defectum nostrum, ut per hoc fiat abstractiva. Nunc autem quantumcumque fiat abstractio, numquam scitur quod haec herba est calida, et illa frigida, nisi per experimentum, et sic quoad aliquid est simile; sed quantum ad hoc quod intellectus suus non fuit paralogizabilis, sicut noster, est dissimile.
Mais apprécier la place de Jean Duns Scot dans l'histoire de la connaissance du singulier uniquement par sa réponse technique à la question débattue autour de lui serait négliger la part la plus considérable, peut-être, de son rôle historique. Il nous apparaît jusqu'ici comme le juge du passé, mais il est aussi bien le théoricien de l'avenir. Quoique le mode de connaissance abstractive du singulier qu'il a élaboré à la suite d'Aristote et de ses commentateurs Avicenne et Averroès ait eu quelque influence sur l'évolution de l'école thomiste, comme nous