Robert Kilwardby's Questions on the Metaphysics and Physics of Aristotle
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 1 · March–May 1953
p. 23
sed solum ad naturam supremam, quae natura est solum ipsa causa prima.
Unde homo, quando reliquerit omnia ista inferiora et etiam omnia creata et etiam omnia media, ut caelum et angelos, et elevet suam cognitionem usque ad ipsam [!] primum summe bonum, tunc solum potest intellectus noster possibilis intelligere primam causam."
Physics, Gonville and Caius College, 509, f. 124d.
"Dubitatur utrum contingat intelligere quodlibet (additio marg. in imo folio: et an contingat intelligere primam causam; quoniam habito quod contingit intelligere primam causam, multo fortius sequetur quod omnia alia possumus intelligere.
Quod autem intelligamus primam causam, probatio): quia secundum Augustinum prima causa est ubique praesens potentialiter et essentialiter. Intellectui ergo semper est praesens. Sed quandocumque ita est quod obiectum sit praesens, et virtus sit in bona dispositione, statim fit comprehensio obiecti. Ergo cum intellectus bene disponitur de se, semper intellectus intelligit primam causam: cum ergo quodlibet aliud genus [?] sit adeo proportionale sicut prima causa, quodlibet intelligitur ... (f. 125a).
Dicendum quod non contingit quodlibet scire.
Unde primae rationi dicendum quod prima causa est praesens cuilibet, sed hoc contingit dupliciter: vel sicut forma salvans et conservans, vel sicut forma quae est pars rei. Unde prima causa semper est praesens, sine cuius praesentia nihil salvatur in esse. (Additio marg.: Et si causa prima sic sit praesens apud intellectum possibilem, non est necesse ut ipsam apprehendat, sicut patet).
Et hoc imaginetur sic: imaginetur quod universum esset liquidum vel fluens, et imaginetur cum hoc impressionem [!] sigilli. Praesentia [!] sigilli concomitatur impressio in liquido, quo amoto amovetur forma impressionis; ita [?] (additio marg.: cum conservans et salvans abest).
Alio modo dicitur causam primam esse praesentem sicut apprehensibile apprehendenti. Et hoc ... non contingit, sicut ponitur quod causa prima non semper est apprehensibilis. Sed cum sit quaedam natura infima [cod.: infinita], ut generabilia et corruptibilia; quaedam natura media, ut supracaelestia; et est natura suprema, sicut
Here is an interlinear addition which I have not been able to decipher.
On the "natura media" and "natura suprema" cf. Richard Fishacre, O. P., quoted by F. Stegmüller, in Robert Kilwardby, De natura theologiae cit., pp. 23s.